Latin
IUMONTIT
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 104
Unproofread scanNot analysed yet
Dictum, factum. Surgit paulatim ex globo suo Mercurius, &mille ramulis argenteis, qvasi totidem filis tenuissimis, aequalissimisque per universam, qvâ patet, aqvam gloriosè se explicat, supra etiam supremum aqvae marginem filamentorum extrema protendens. Superficies autem lymphae, qvodistudiosè custodiendum, interea oleoso qvodam liquore, hinc inde respersa notabatur; quòd, opinor, crassum qviddam, heterogeneum qve contineat vulgati usus Mercurius, cujus interventu Mercurius à coagulatione prohibetur, qvo, per subtile artificium, an homoremoto, partes ejus se facilè mutuis faciebus amplexangenearum tur, haerentque tenaciter, &constantis metalli titulum si bi vendicant. San. Simonius postridie aqvâ vitro alii inpartium? fusâ, filamenta haec omnia colligit, expressoque manu humore, ad vicinum mox fabrum argentarium deportat, rogat officiosè, velit per omnia examina scruta metalli hujus ingenium, &constantiam ejus in ignibus periclitari. Mirum qviddam, &inauditum, Aud. deprehenditur, post universa ignis supplicia argentum probatissimum, &nihilominus sine igne ita se permiQuomodo serat cicurari in fenestrâ, Octobri mense, utcunque aër Bruxellensis ad frigidum id temporis inclinet, suppedisurgere tante satis virium, ad expellendum illud excrementitipossit ger- um oleum, sale illius pulvisculi, ab aqvâ, per intercursum primi, secundique elementi Cartesiani ad motus men in incitato. San. Simonius audacior successu, restanti aquae novum infundit Mercurium, novum videt nemus confrigido. surgere priori gemellum, inqve sincerissimam massam mutatum, experitum idem tertiò, qvartò qvintò, sextò, felici semper eventu, langvescente tamen paulatim, &novissimè fatigatâ aquae virture; qvò factum, ut plures ad spectandum miraculum in domum suam invitaret, quos inter Principes aliquot Angli Bruxellis, tum fortè commorantes. Aperit se hîc amplissiis disserendi campus, sed ego instituti memor, contentus aures vellicâsse Pamphilis, manum de tabulâ, ut ad reliquae deveniatur.