Latin
NDUNI I
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 135
Unproofread scanNot analysed yet
Dixerit Lullius aurum Chemicum mentiri aurum, non esse; id verum agnoscimus de adulterinis Pseudo-Chemicorum fraudibus, de Chemicorum autem verorum artificiis prodigiosè falsi H, &pluribus vel hoc anno experimentis artificum coram refutatum Descendamus tandem ad capitale Mutii argumentum: Non obtulit, inqvit, venerabilis Martyr Lullius Edoardo Sexto auri quicquam; etenim natus est Lullius Anno Christ? M. CC. XXXV. regnante apud Anglos Henrico Tertio cui succeßit Edoardus. Qvartus: illi circa annum M. CCCIV subrogatus Edoardus Qvintus. Anno verò M. CCC. XXVII regnare coepit Edoardus Sextus, obiitque Anno M. CCC. LXVII. quinque annis major sexagenario, ut proinde narum esse oporteat circa annum Christi millesimum trecentesimum duodecimum. Caeterùm cùm Lullium Anno M. CCC. XV. Bugiae constet lapidatum, quomodo Edoardo illi qvicqvam obtulerit, ut qui coeperit imperare solidis undecim à morte Lullii annis; aut quomodo potuit Lullius de invasione in Terram Sanctam pacisci cum puero trienni? Ut distinctè agamus, primò qvidem natum esse Lussium Anno Christ M. CC. XXXV. Mutio non inviti largiemur, quòd haec salvâ veritate subsistere possint &cum Petavio docente floruisse Lullium circa annum M. CC. XC. &cum Symphor. Campegio, claruisse Lullium Anno M. CC. LX. &cùm Gassaro, vixisse Lullium regnante Imperatore Henrico VIII. Anno Christi M. CCC. XI. &cum Spondano, Clementem Pontificem hortatore praecipuè Raymundo Lullio, Anno Christi M. CCC. XI. statuisse, ut ubicunque Romanam Curiam residere contingeret, nec non in Parisiensi Galliae, Oxoniensi Angliae, Bononiensi Italiae, Salmanticensi Hispaniae Academiis lingva Hebraica, Arabica &Chaldaea publicè edocerentur, &earundem lingvarum libri in Latinam fideliter traducerentur (ut vel hinc discamus familiarius Lullio, cum lingvâ Hebraeâ intercessisse commercium, quàm Mutio antè persvasum fuerat) Haec enim probè collata sibi non adversantur; de termino duntaxat mortis Lullianae diversum qviddam à Mutio prodit Wolf. Justus in Chronolog. Med. nimirum vixisse adhuc Lullium Anno M. CCC.