Latin
NDUNI I
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 136
Unproofread scanNot analysed yet
XXI. sedente ad clavum imperii Ludovico Bavaro; sed exciderit Wolfgango suus calculus, nil moramur, in Edoardorum aetate Mutium oppidò hallucinatum demonstraturi. Qvod enim scribit Mutius Edoardum Sextum Anno Christi M. CCC. XXVII. regni sui auspicatum primordia, id verò ab historiae veritate alienissimum est; Appositè Historicus Anglicanus eorum temporum Poly dorus Virgilius: Henricus Octavus, inqvit, ex Joannâ Seymer genuit filium Edoardum Sextum, qvi nunc regnat admodum adolescens, certè natus ad imperium. Natus est autem Anno Christi M. D. XXXVIII. Mirum verò temporum adeo ignarum esse Mutium, &simul adeo confidentem. Camdenus artificium illud Lulli, unde tot aureae rosae nobiles prodierunt, in tempora Edoardi Tertis existimat incidere; tolerabiliùs id qvidem, si com explicetur, alioquin enim si perfunctoriè inspiciatur, nec Camdenum defenderit historia, nec Seldenum, qu Edoardo Qvarto rem adscribens in Mar. Claus. ita in Nummus, inquit, à Regibus nostris, saepius, cusus est aureus, Nobilis rosatus dictus, qvi in alterâ parte navi in mari fluctuante, Regeque, ense, &scuto armato in ipsa navi, ut in throno sedente insignitur, ut ita imperii Anglorum exhiberetur marini symbolum, cujus author primus exstitit Edwardus Rex tertius, cum classe numerosißimâ navium scilicet undecies centum mare suum tutaretur. Typus, qvem adjecimus, est, puto, Edwardi Quarti.