Latin
INDUNIT
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 34
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet per Thejam qvi acutiùs vident, τὸ θεῖον metallorum perspiciunt, hoc est sulphur, per hyperionem verò, Mercurium; qvid enim citiùs alta scandit Mercurio; si vel modestissimum subjeceris ignem? Enimvero Aud. non fabulae sunt antiqvorum fabulae, sed arcanorum naturalium promi condi. In hanc rem Plutarchus de Physicâ Graecorum Theologiâ: ὅτι μὲν οὖν, inqvit, ἡ παλαιὰ Θεολογία καὶ παρʼ ἕλλησι καὶ Bαρβάροις λόγος ἦν φυσικὸς ἐκκεκαλυμμένος μόθοις i. e. Antiqva &Graecorum &Barbarorum Theologia Physicus sermo erat obvelatus fabulis. Mox institutum perseqvens per Latonam explicat noctem, per Junonem terram, per Apollinem Solem, per Jovem calorem. Et paucis interjectis: Aegyptii, subjicit, Osiridem Solem esse ajunt, Isidem Lunam, Jovem Spiritum cuncta permeantem, Vulcanum ignem &c. qvae Manethon omnia fusiùs proseqvitur. Ita opportunè Tzezes Persei fabulam de Sole &exhalationibus aqvae interpretatur. Eusebius qvidem ut sacris intentus negotiis aegrè concoqvit fabulas veterum ad naturam rerum explicandam adhiberi, sed condonandum venerando Patri, quòd ostendat se hic parum observâsse illud Senecae: In eodem prato à bove inveniri gramina, à cane leporem, à ciconiâ serpentem. Qvodsi, inqvit Eus. Praep. Ev. lib. III. cap. XIII. Aesculapium Solem esse velint, qvomodo is, ob turpem qvaestum &infamem Jovis fulmine conflagravit, ut cecinit Pindarus? Non urgebo plures fuisse Aesculapios, qvod ex Cyrillo &Clemente Alexandrinis promptum ostensu; Graecum illum Aesculapium cum Dioscuris expeditioni Argonauticae interfluisse discimus ex Apollonio Rhodio: Aegyptium autem alium Memphitanum inducit Clemens Alexandrinus strom. prim: qvem eundem Admonit. ad Gent. fulmine ictum ex Pindaro docet, in Cynosuridis jacere. Sed qvod ad rem facit, Sacerdotes Aegyptii, docente contra Celsum Origene lib. I.