Latin
INDUNIT
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 35
Unproofread scanNot analysed yet
populum fabulis pascebant, ipsi sub nominibus Deorum patriorum philosophabantur. Neque verò necesse est fabulas per omnia respondere; neque difficile fuerit illam Solis sive Phaëthontis deflagrationem commodè ad naturae leges interpretari, si huc vocarit necessitas. Sed instat rursus Eusebius lib. II. cap. VIII. Ex qvo intelligimus. inquit, Romanos novam istam Graecorum in fabulis Deorum evolvendis Physiologiam probare nusquam voluisse. Sed qvid Romanis, Martiis illis pullis, cum interiori Naturae sacrario? Fortia &facere, &pati Romanorum erat, ingeniosa &subtilia, Nationum aliarum: hinc ad curiosa omnia, Graecorum ingenio &manibus utebantur. ConringiHactenus ex Zosimo, Synesio, Psello, aliisque vindicata Chemiae antiqvitas, &Aegypto primi ejus natales us Aegyptiadscripti; juverit tamen expressam paene invito Conrinpiolandire confessionem: Omnino tamen, inqvit, &ipse is Chemiam existimo Aegyptiorum hierophantas, omnium mortalium Printandem τιρες χρυσεποιησιν jactitasse, &ab his Chemiae profluxisse exorconcedit. dia. Haec Conringius, qvi post tamen qvasi oblitus sui R Aegyptiorum, Chemicorumque odio exaestuans, omnem atiorum sapientiam elevat, obterit, pessumdat, utque in Mose &Salomone à Spiritu Dei depraedicatam: ConringiVenere ab Aegyptiis, inqvit, ad Graecos ea tantùm, qvae ad Religionem, magiam, leges civiles, &Mathematicas pertius Aegyptinent disciplinas, item: omnem in universum Aegyptiorum orum sciipientiam &tenuem fuisse, &impiae superstitionis plenam, totum Graecorum studiis conferendam. Quò ergo refers, entiam Conringi, ea qvae sequuntur Aegyptiorum inventa? Pavellicat illam λιθουργων κατοικίαν παλαίαν ex Strabone lib. XVII. Quò refers illud Epiphanii ad finem Panarii?