Latin
102.1 to 102.4
Ole Worm, Museum Wormianum 102.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Thomas Bartholinus, quorum substantiam delineasse mihi videtur Gesnerus libro de rerum fossilium figuris, cum inquit: Figuram habent quâ pingi recte non possunt, sed incertam planè, inaequalem. Hoc plerisque commune, ut plures simul inaequaliter cohaerentes &conglomerati proveniant, Chaeradum seu Strumarum quadam similitudine (Krops-weiß) ut nostri loquuntur, quâ formâ tamen non soli fluores, sed &lapides quidam nascuntur. Multi invicem juncti, &qui separari facile posse videantur, etsi, quâ se tangunt, forte connati strumosam hanc suam impleant Massam. Referendum hoc genus fluoris videtur ad tertium Agricolae; nam silice minus durum est, unde ex eo ignis elici nequit, non translucet, multi ipsi insident colores, candidus, subluteus, cinereus, fuscus, niger; saepenumero alterius coloris venae intersecant. Sunt in iis, quos ex Candiâ teneo, omnis generis colores, separatim &mixtim, non sine delectatione. Usus horum fluorum varius: praeterquam enim quod Metallurgis inserviant, ut supra dictum, ex iis eleganter junctis Cryptae in hortis &alibi conficiuntur, colorum varietate &pulchritudine oculos pascentes. Coeruleos miscent cineribus abiegnis, unde cinis infectoribus aptus. Candidus uritur, tunditur, cribro secernitur, atque ex eo conficiuntur arenae, ex quibus vitra conflantur, quanto candidiores, tanto utiliores. Huc referam lapidem, quem inter pretiosos quidam habent, licet non à Naturâ sed Arte sit elaboratus. BEZOAR MINERALE quidam vocant, alii PIETRAM DAVENTURA vocabulo Italico, quod casu sit inventus, Venetiis ut ferunt à Chymico quodam. Substantia est vitrea quasi, coloris luteo rubentis, micis aureis refertus, quae oculos mire perstringunt. Mihi frustulum est massae, quod venas quasdam nigras in se habet, &in summo miniata quaedam substantia niveum quid in se continens. Ex quâ materiâ confletur me adhuc latet, metallicum quid sapit. Conficiuntur ex hac materiâ, globuli, lapides politi, quorum mihi unus est, quadratus, unciae ferme longitudine, latitudine dimidiae, oblongus enim est, aptus ut auro includatur. Non admodum care venditur. CAP. XVII. De Adamante, Rubino, Granato, Hyacintho. APIDES pretiosos majores coloribus &consistentiâ diversos hactenus vidimus, jam minores, ob nobilitatem gemmas sic strictè dictos, quos tenemus examinabimus: quibus ii junguntur qui ex Animalibus licet petantur, ob virium praestantiam &raritatem ac pretium iis annumerantur. Inter gemmas ADAMAS facile primatum obtinet, Graecis Ἀδαμας, Germanis &Danis Demant) Gemma est durissima, sine colore, aquae instar Diaphana, quae applicatam tincturam ad se rapit, sibique ita jungit, ut micantes suos radios procul jaciat.