Latin
102.5 to 102.6
Ole Worm, Museum Wormianum 102.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Si alieno colore, albo, luteo, aut nigro infectus sit, id illi vitio est, ejusque pretium minuit. Licet Plinius plura Adamantum genera agnoscat, nobis tamen non nisi unicum innotuit, quod verum &genuinum sit; sed Pseudoadamantes varii, qui à solo natali nomen &differentias invenerunt: sic sunt Bohemici, Annaebergici, Anglici, Hungarici, &c. sed hi molliores sunt, nec splendorem verorum attingunt, quocirca ad Crystallos potius à multis referuntur. Duo primaria Pseudoadamantum genera sunt observata: unum quod angulis excrescit; hoc mollius &vix Crystallo melius; alterum globosâ aut rotundâ figura silicum instar invenitur. Hoc durius &splendore veros aemulatur, sed tincturam non admittit. Veri in Bisnager Provinciâ Indiae Orientalis, &in Decan, item ad fretum Tanian in Malaccâ inveniuntur. Pseudoadamantes in locis supra allegatis, imo in ipsâ Germaniâ. Varia Adamanti ab Autoribus sunt adscripta, quae tamen veritati non litare docuit expehittp: sidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglits worm i β experientia. Malleum &Incudem innoxie ferre vult Plinius; sed hoc seculo nullus inventus est, qui in pulverem Malleo redigi non possit. Magneti vires adimere crediderunt; sed &hoc falsum esse docuit experientia. Nec plumbum aciem Adamantis obtundit.