Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 103
Unproofread scanNot analysed yet
UNIVERSITATS. BIBLIOTHER tibe. Besio UNIVERSITATS BIBLIOTHEK ficiunt. Seno Bohemicis. Praestantissimi Rubini in Insulâ Zeilan reperiuntur. Nascitur in Roseâ quadam matrice, quam Balassium esse quidam putant; reperitur quandoque ovi gallinacei magnitudine. Rubino vires multae ab Autoribus tribuuntur. Gestatus &propinatus venenis resistere fertur, ac à peste praeservare, tristitiam arcere; Melancholiam fugare, somnia jucunda praestare, animum exhilarare, libidinem coërcere, sanitatem incolumem tueri, somnia minuere, &gestantem ad iram proclivem reddere. Ajunt colorem mutare, si quid homini infortunatum incumbat, obscurum enim &luridum induit; quem tamen in pristinum mutat, ubi ex voto res succedit. Quod confirmat suo exemplo Wolfgangus Gabelkoverus, comment. in Andreae Baccii historiam cap. 6.