Latin
103.6 to 103.8
Ole Worm, Museum Wormianum 103.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
RUBINUS ab Indis Tokes &Manca, à Persis &Arabibus Jacut dictus, est gemma Diaphana, rutilans, rubensque, ad coeruleum parum inclinans, limam respuens, ad sanguinis, Cocci, Laccae Indicae colorem potius accedit, quam Minii, ut Rubinus coerulei quid admixtum habere videatur, ita Granati &Hyacinthi quid flavi, hisque notis invicem distinguuntur. Sunt qui Rubinum veterum Carbunculum esse existiment, sed deest una illa nota, quod in tenebris instar Anthracis non luceat: Ast talem Carbunculum in rerum Naturâ non inveniri, major pars autorum existimat. Licet unum aut alterum in Indiâ apud Magnates quosdam reperiri scribant, cum tamen ex aliorum relatione id habeant saltem, &ipsi non viderint. Quocirca eorum mihi non displicet sententia, qui omnes gemmas rubicundas Carbunculos vocant, ob colorem igneum, ita ut nomen sit generale, quod ad Rubinos, Hyacinthos, Granatos extenditur; à quo nec abhorrere videtur Plinius, qui Carbunculum in tot species dividit. Ratione rubedinis quatuor ejus constitui solent genera, quae nomina etiam diversa sunt sortita. Rubinus verus, de quo jam actum, Rubicellus, Balassius, &Spinellus. Balassius exiguam valde habet Rubedinem, Spinellus mollior aliquanto vero Rubino, rubicundior Balassio, sed non adeo splendet ac verus Rubinus. Hic etiam suos habet gradus. Rubicellus ex Balassio &Spinello colorem mixtum habet, quasi similis Granatis Bohehttpissdigi. ub. uni-heidelberg.