Latin
106.1 to 106.4
Ole Worm, Museum Wormianum 106.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si noctu igne admoto vehementer splendeat, Chrysolampis Plinii est, durus adeò non est, quin limam sentiat; quandoque in tantam crescit magnitudinem, ut inde statuae confici possint. Arsinoae namque Ptolomaei Philadelphi uxori statua quatuor Cubitorum, ex hoc lapide, qui veterum est Topasius, in delubro sacrata fuit. Sanguinis eruptiones sistere, admotum vulneri extemplo fluentem compescere, bilem, iram ac Phrenitidem mitigare, si pro Amuleto gestetur, perhibetur. Nocturnos etiam timores &terriculamenta puerorum, ac Lunaticos paroxysmos arcere creditur. In mensâ positus praesente veneno traditur colorem amittere, eoque semoto rursum recipere. Ast recte monet Boëthius hujusmodi vanas, ac praeter rationem omnem, de gemmarum viribus opiniones, experientiam rerum magistram refutare. Cardanus refert se expertum fuisse, quindecim illius grana auxilio praesenti Melancholicis esse; desperatos se octo dierum spacio ejus pulvere liberasse refert libro de admirandis curationibus. Ejus generis mihi unus est, aureo annulo inclusus, octangulus, quovis latere majore unciam fermè dimidiam aequante, &viridi aureo fulgore radiantem. In Indiâ Orientali anulo inclusus, ac multis politis ac minutis Hyacinthis cinctus, peculiari artificio spectandus. TOPAZIUS Neotericorum, veterum Chrysolitus esse, docte demonstratur, tum ab Anshelmo Boëtio, tum à D. Johan. de Laet. Nomen videtur sortita haec gemma à τοπίζειν, quod quaerere, investigare, &conjecturâ aliquid assequi notat. Hinc Plinius lib. 37. Hist. Nat. cap. 8. Juba Topazon Insulam, in rubro mari è continente stadiis trecentis abesse tradit, nebulosam &ideo saepe quaesitam, navigantibus ex eâ causâ nomen accepisse. Duo ejus genera statuunt; alterum Orientale, quod instar auri purissimi rutilat; alterum Europaeum. Hoc Crystalli instar molle est, cum aureo colore, vel parum vel multum nigricante. Inter hos quosdam esse ajunt, qui tam parum habent flavedinis, ut, nisi nigredine à Crystallis distinguerentur, discerni non possint, atque in Bohemiâ passim reperiri. Hujus frustum Dresdâ mihi attulit affinis Johan. Motzfeldius, pondere Drachmarum quinque, quod exacte, quoad colores, refert illum quem jam delineavimus. Figurâ est pyramidali, inaequali, striis quibusdam dotatum, juxta basin politum aliquantum, &obscurius reliquo, quod perspicuum est, multum nigredinis &parum in se continet flavedinis.