Latin
106.5 to 106.6
Ole Worm, Museum Wormianum 106.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam huic gemmae ealdem tribuunt vires cum praecedenti, utramque confundentes. In primis Melancholiae prodesse, Asthmati conferre, somnum provocare, sitim febricitantium, sub linguâ detentum, sedare volunt. TURCOIS, Turcosa, Turchina vel Turchesia, à Turcis, à quibus ad nos adfertur, sic dicta. Eam quidam Jaspidis speciem esse putant, Boream dictam Plinio, alii Calaidem, quam Mesues Feruzegi, à corrupto Peruzaa Arabum, vocat. Gemma est opaca, ex viridi, albo, &coeruleo quasi composita, viride aeris exacte referens. Sunt Orientales, vel Occidentales. Orientales in Persiâ nigris lapidibus adnascuntur, &illorum quidam colorem semper servant, alii paulatim viridescunt. Occidentales in Germaniâ, Hispaniâ, Bohemiâ, Insulis Feroënsibus colliguntur. Tantae magnitudinis unam in Thesauris Magni Ducis Hetruriae vidi, ut juglandem aequaret, cui Julii Caesaris effigies insculpta erat. Reliquis praeferuntur quae sine venis sunt &maculis. Ad casum mirabiles ejus vires experti sunt. In primis memorandum exemplum quod Anshelmus Boëthius de se ipso refert, tam mutati coloris quam à casu praeservationis. Cui haud dissimile &ipse adferre possem, nisi ex Anshelmo petitum quis putaret. Pro constihttp: ssidigi. ub. uni-heidelberq.