Latin
117.1 to 117.4
Ole Worm, Museum Wormianum 117.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
de /diglit vormii flatum signatumque, in quâ significatione à Varrone sumptum videtur, sed quod terram vel lapides secum habet, qui ab eo separari debent, antequam Metallum purum reddatur. Seu, ut Agricola in Bermanno illud definit, quod quidem argentum est, sed colore distat, &ad hoc ut argenti colorem aequirat indiget excoctione. Ubi argentum in hisce visibile apparet, ein Gaud-stein vel Silberern vocatur. Hoc autem argentum rude, quamvis externis coloribus differat, est enim plumbei coloris, cineraceum, nigrum, album, rubrum, purpureum, Jecoris colore, luteum, intus tamen suum genuinum habet colorem, qui, quando graviorem plagam lapis senserit, emicat atque apparet. In hoc genere optimum censetur, ex cujus centum libris nonaginta &lius puri conficiuntur, quale crebro in Regio monte Norvegiae reperitur. Sed ut coloribus, ita &figuris differt argentum rude. Saepe agnatum saxis lapidibusque oculi figurâ extuberat. Saepe uvae speciem prae se fert, nonnunquam globosum &rotundum in lapide concluditur. Aliquando in virgularum &rerum diversarum figuras formatum. Hic differentias quasdam ratione colorum exhibebimus, quas ex monte Regio Norvegiae, dono Nobilissimorum virorum D. Christophori Urne de Asmark, tum Regni Daniae Senatoris &Norvegiae Pro-regis Prudentissimi, nunc Regni Daniae Cancellarii Magnifici, ut &Nobilissimi Jani Bielkii, Cancellarii Regni Norvegiae meritissimi, maximâ ex parte tenemus. Quorum praeclarum studium literatorum conatus promovendi si plures imitarentur, rerum Naturalium thesaurum &Historiam, eorum summâ cum gloriâ, plurimum locupletatam haberemus. Primas tribuimus ARGENTO RUDI FOSSILI SUI COLORIS, Gediegen Silberertz/ ex cujus libris centum, plus quam nonaginta conficiuntur puri argenti. Hujus licet aliquot mihi sint particulae, propter terrae &Marmoris admistionem, coloribus aliquantulum variantes; attamen inter eas excellit una, librae dimidiae pondere, variis epiphysibus &extuberantiis praedita, colore argenteo splendido, cui ab unâ parte argenti rudis purpurei quippiam admistum. Quam manu suâ è fodinis extraxit Serenissimus &Potentissimus Rex noster CHRISTIANUS IV. cui Deus in aeternum benedicat; mihi verò ab Experientissimo Viro D. D.