Latin
117.5 to 117.8
Ole Worm, Museum Wormianum 117.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Petro Paynk dono data, parum admodum Marmoris, seu Alabastri nivei admixtum habet, grumosa alioquin &pro ratiocli ne magnitudinis ponderosa satis. Succedit ARGENTUM RUDE PLUMBEI COLORIS, Germanis Glas-erk) quam tamen appellationem non immerito carpit Agricola, cum nullam plane cum vitro habeat affinitatem, colore verò Plumbum vel Plumbaginem, quâ tamen obscurius paulo est, adeo aemulatur, ut oculorum acie ea discernere nemo rerum Metallicarum imperitus queat, licet multum inter se naturâ discrepent. Plumbagò enim seu Galena ex Plumbo &lapide conflata est, cui nonnihil quandoque adjungitur argenti: sed argentum rude Plumbei coloris ex paucâ terrâ &multo argento constat. Plumbago in mortario pistillo in pulverem redigitur. Rude hoc dilatatur. Plumbago malleo percussa, morsu compressa, cultro vulnerata dissilit; argentum hoc dilatatur &diffinditur. Quamvis quandoque &durum reperiatur, ejus generis quod solo cote probatur, &coloris dilutioris esse solet. Generatur variis figuris, quandoque Massae satis grandes in canalibus occurrunt, quandoque instar arborum, virgarum, variorumque instrumentorum artificialium. Ligonem &malleum à Naturâ affabre elaboratum vidit Agricola: pisciculos, vestigia Leonina &Lupi Encelius. Veteribus prorsus incognitum fuisse hoc genus argenti existimat Agricola. Mihi duo ejus sunt genera, durius &mollius. Durum, inaequale, &asperum ad Galenae naturam, vel potius colorem proxime accedit. Mollius plumbum aemulatur, &quibusdam in locis luteo colore quasi inductum: sed ubi gravior iis inflicta fuerit plaga, argenteus &verus emicat colorARGENTUM RUDE NIGRUM, Swarz Silbererz/ Lapis est nigricans, crebris scintillis argenti puri micans, ut griseum potius quam nigrum colorem sortitus esse videatur, hoc nomine mihi transmissus lapis. Encelius argentum nigrum describit, in cujus nigrore interdum luceat Galena plumbei coloris, interdum scintilla rubri argenti rudis, interdum candidi. Accepi ab amico pulverem quendam fuscum nigricantem, in quo micant scintillae argenti candidi, qui an ad nigrum argentum rude sit referendus, http:ssdigi. ub. uni-heidelberq.