Latin
120.5 to 120.6
Ole Worm, Museum Wormianum 120.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Interim multis aliis in locis ejusdem Regni non minus divites extare Argenti &aliorum Metallorum venas, omnibus persuasissimum, quae tamen nondum excoluntur, partim operariorum penuriâ, partim incolarum invidiâ, qui eas dominis detegere nolunt, veriti ne oneribus in iis graventur extraordinariis. Deus porrò benedictione suâ paternâ inventa foecundet, omniaque dirigat in sui nominis gloriam, Regnorum horum commodum &utilitatem. Vide tractatum D. Normanni de hisce fodinis accuratius disserentem, linguâ Germanicâ. CAP. V. De Aere. DERFECTA hactenus vidimus Metalla, imperfecta sequuntur, quae in dura &mollia dispescimus. Dura sunt aes &Ferrum, de illo hoc capite. Aes Graecis χαλκὸν, Latinis quibusdam Cuprum, à nobilibus ejus venis in Cypro olim inventis, Metallum est imperfectum, durum, ex plurimo Sulphure rubeo, impuro, &pauco Mercurio, nondum maturis &fixis genitum, colore rubicundo. Magnam cum Argento affinitatem habet, cui ut plurimum conjungitur, ut ab eo separari possit arte. Dividihiitp:ssdigi. ub. uni-heidelberq. de /diglitsvorm G Dividitur Aes, in Nativum &Arte depuratum; illud in purum putum, Germanis Gediegen-kuffer/ &Rude, in Pyrite aut minerâ suâ existens.