Latin
121.1 to 121.4
Ole Worm, Museum Wormianum 121.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Prius sine excoctione purum est, &in Metallis aerariis &argentariis reperitur, quod tamen veteres, imo ipse Albertus Magnus ignorasse videtur, quod enim ipse Goslariae reperiri ait cum totâ substantiâ lapidis permistum, non est purum putum &statim suum, sed excoctione indiget, ut à lapide liberetur. Invenitur verò quandoque bractearum modo lagidem amplecteus. Effoditur etiam, Agricolâ teste, variâ figurâ; stiriarum scilicet, virgularum, globulorum, massulae. Quod ego ex Osterdalensibus Norvegiae fodinis teneo; massularum, seu laminarum planarum ex minutissimis quasi granulis conflatarum figuram obtinet: colore rubicundo &verè aeroso, admodum fragile. Huic valde affine quod Musei Calceolarii autor Andreas Chiocus Aeris florem verum vocat, ac his describit: Aeris flos verus ac legitimus, gravis, friabilis &saporis adstringentis, colore modicè splendente ruffescens, ex propriâ aeris minerâ, in minutissima granula, semina papaveris erratici magnitudine exprimentia, efflorescens. Sed quod ego teneo, titulo Gediegen-kuffer/laminae figurâ mihi exhibitum, licet ex minutissimis granulis constare videatur, unde valde fragile &friabile, cohaeret tamen &in minoribus frustis difficulter separabile est. Est &frustum cui Talci laminae adhuc admistae. Bracteatum ex Osterdalensium fodinis mihi dono dedit Magnif. D. Cancellarius Christianus Friis de Kragerup. AES RUDE, ratione coloris, consistentiae, bonitatis &cocturae, differentias varias sortitur. E Pyrite enim ut plurimum eruitur, aut lapide scissili. Quas teneo differentias breviter enumerabo. Inter tredecim peculiares species ex Pyrite granulato ortas ratione bonitatis &fertilitatis discrimen maximum reperio. Unum enim genus hujus Pyritis aurei, plane sterile est, nihil aeris suppeditans quando coquitur: duo sunt quorum centumpondo unam aeris praebet libram, aliud libram unam semis; aliud libras quatuor cum dimidiâ, aliud libras quatuor cum tribus quartis, aliud sex cum dimidiâ, aliud novem semis, aliud novem cum tribus quartis, aliud decem, aliud quatuordecim cum dimidiâ, aliud quindecim; denique aliud sedecim libras, quod summum est. Ratione cocturae Aeris sex mihi sunt differentiae, quarum prima est ipse Pyrites aureus crudus, ut è mineris eruitur aere praegnans. Secunda est minerae, per quatuordecim dies, aut tres septimanas ustae.