Latin
122.1 to 122.4
Ole Worm, Museum Wormianum 122.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nomine minerae Aeris Japonici, massam à quopiam ex Indiâ Orientali reduce accepi, quae tamen non tam minera est, quam Aes depuratum. Superficie exteriore Orichalcum refert, sed ad colorem argenteum inclinans, interiori verò substantiâ rubicundum &aerosi coloris. Massula est quadrata, Drachmarum undecim. AeS quod ARTE DEPURATUM &ex his mineris elicitum, est vel simplex, vel mistum seu alteratum. Simplex est aes depuratum sui coloris, Garkuffer Metallicis dictum, hoc artis operâ ab argento, &scoriis omnibus liberatum, coloris est purpurei, &sanguinei ad flavedinem tendentis, in laminas fusum. AES NIGRUM, Swarz-kuffer! etiam arte depuratum, à priori non differt, nisi solo colore, quod in superficie nigricet, nec ad alios usus adhibetur. Hae sunt species Aeris arte depurati simplices, quas &Regulares vocare solent, &sunt non fusiles tantum, sed &ductiles, à quibus differt aliud quod AES CALDARIUM vocant, Dani Gryde-kobber/ quod funditur tantum &malleis tractatum finditur vel frangitur; cui cum stannum miscetur fragilius adhuc redditur. Sed ad statuas, campanas &tormenta bellica conficienda aptius, eo quod facilius in igne fluat. Compositum Aes duplex est, flavum &album. Flavum quod aurei etiam coloris Ορειχαλκον dictum, nobis Meßing/ olim Plinio teste effodiebatur, &praecipuam bonitatem &admirationem diu obtinuit. Jam verò nuspiam naturale reperitur, sed arte conficitur, additâ Cadmiâ, quam imbibit. Variis modis conficitur, quos vide apud Agricolam lib. 9. cap. 1. Hic vulgatior. Aeris optimi, &Cadmiae fragmenta alterna in oblongas ollas imponuntur, quae sic aere &cadmiâ repletae, in fornaces subtus excavatas mittuntur, ignisque accenditur in quibusdam quasi cuniculis, cum simul liquefacta fuerint, aes auri colore tinctum mutatur in Orichalcum. Durum est, malleo tractabile, &in tenues laminas ductile, quae fellae tinctae aurum referunt, &à Plinio Coronarium vocatur, quia histriones in coronis eo utebantur. ALBUM AES, quod argentum ita aemulatur, ut flavum aurum à Graecis ψευδαργύριον dictum, simili modo conficitur, nisi quod loco Cadmiae sumant Magnetem, seu Talcum, alii cum Arsenico &nitro hoc praestant. Ex Aere facta opera, vi frigoris quandoque rumpuntur, quod tamen pauci credunt, id tamen expertus Eratostenes &nostras Johan. Munckius in difficillimo suo itinere, quo per fretum Christianeum transitum in mare Australe invenire moliebatur.