Latin
122.5 to 122.6
Ole Worm, Museum Wormianum 122.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
In massâ mergitur, sed dilatatum fluitat; aliquid argenti in se continere solet, vitio tentatur, quod aeruginem vocant. Olim arma ex Aere fabricabant, jam statuas &utensilia. In Medicinâ usum nullum habet nisi praeparatum. Chymici vitriolum, crocum, aliaque ex aere conficiunt. Ustum Emplastris &unguentis ingreditur, habet enim vim quandam adstringentem, cum acrimoniâ conjunctam, unde ulcera eorum, quibus caro mollis est, ad cicatricem perducit, oculis conducit; hinc affirmat Macrobius oculorum sanitate semper pollere eos, qui aeraria metalla fodiunt. Ex scoriis balnea conficiuntur appetitum restaurantia, &articulos confortantia, scabiem &ulcera maligna curantia. CAP. VI. De Ferro. *LTERUM imperfectum Metallum duritie insigne FERRUM est, Graecis σίδηρος, ex pauco Mercurio &plurimo Sulphure constans fixo, diu ignitionem sustinens &tardè fusile, rubiginem contrahens facile, colore livido albicante. Chymici Marti tribuunt, &ferrum ipsum Martem vocant. A Graeca appellatione est Syderites, quo nomine quidam Magnetem, quidam Adamantem, quidam scoriam ferri indigitant. Ferrum http:sidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglit/ wori Ferrum duûm est generum, Nativum &excoctum; Nativum purum, Gediegen Eisen Germanis, in fodinis reperitur, vel granorum, vel massae instar. Massae instar in Norvegiâ multis in locis reperitur.