Latin
UMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 125
Unproofread scanNot analysed yet
Primo aspectu Succinum nigrum seu Gagatem refert politum, sed quibusdam in locis striis praeditum, ac ubi maxime aequalis est, politura illa apparet, maculae quaedam rubicundae intercursant. Lapis pondere est Drachmarum quinque. Ex Biscajâ frustulum minerae plumbi petitum transmisit Clariss. Vir D. Joh. de Laet, trium diversorum colorum lapillis constans, albo nempe, purpureo &cinereo, micis argenteis referto. Tota massa vix scrupulos aequat quatuor. Aliam plumbi nigri mineram, in fluore subviridi eleganti, ex Angliâ mihi attulit D. Christianus Stougardius, friabilis est, Crocei quidpiam permistum habens. Usum magnum habet Plumbum nigrum, ex eo tecta fiunt, tubi aquaeductuum, Globi bombardici, Sarcophagi, Lebetes in quibus Sal excoquitur. Ad gemmas, item aurum &Argentum à scoriis liberandum etiam utuntur, colores quoque ex eo fiunt, qui Pictoribus inserviunt. Medici in quibusdam affectibus etiam ejus vires sunt experti praesertim externis, sistit fluxiones, cicatricem inducit, lotum Emplastris miscetur, Laminae ejus lumbis alligantur ad renes calidiores &Venerem refraenandam. Quo fine ex eo Saccharum, quod Saturni Chymici vocant, praeparant; Garigliis imposita lamina, ea dissipat. Intus vix admittitur. CAP. VIII. De sui generis, seu improprie dictis Metallis, Plumbo cinereo, Antimonio &Argento vivo. UI generis &impropriè dicta Metalla dicimus ea quae magnam habent cum veris