Latin
UMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 125-2
Unproofread scanNot analysed yet
Metallis affinitatem, si ortum &generationis modum ac locum attendas: quibusdam tamen proprietatibus veri dicti Metalli competentibus differunt, non enim ductilia aut malleabilia, sed frangibilia, friabilia aut fluida sunt. Cujus generis sunt Plumbum cinereum, Stybium &Argentum vivum. PLUMBI CINEREI nomenclatio Agricolae tribuitur, BISMUTUM enim vocant Metallici, Marcasitam Argenteam Caesalpinus, Germani Wismut/ Mythin /&Conterfeit. Quidam veteribus ignotum fuisse putant, alii à Plinio sub nomine Plumbi Argentarii descriptum. Potius sui generis Metallum esse puto, quam ut ad Plumbum referatur. Differt namque ab utroque Plumbo colore &duritie. Nitet quandoque Argenti colore, interdum purpureo diluto, simile Stybio seu Antimonio, quoad figuram, sed colore praestantius, Stellatum Antimonii Regulum referens. Metallum seu minera, unde conflatur, similis est Galenae, sed manus inficit, quod Galena non facit; Reperitur &solidum, quod sectionem admittit, &non dissilit, ut Galena, Est etiam &nigrius, Plumbei coloris, quod quandoque Argentum in se continet, unde in locis, ubi effoditur, Argentum subesse colligunt. Massae ejus lapidi adhaerere solent, qui durissimus est, nisi fluores contineat, aut nitrum in se habeat, quod saxa friabilia reddere solet. In Angliâ &Misniâ invenitur in venis Argentariis. Plumbo candido admiscere solent, ut splendorem &duritiem ei concilient, utque liquefactum facilius decurrat. Conficiunt quoque ex eo varii generis vasa, quae argentum colore aemulentur. In Medicinâ usum, quod sciam, habet nullum, nisi quod Beguinus in suo Tyrocinio, ex eo fucum elaboret, cuti dealbandae destinatum. ANTIMONIUM, quibusdam Stimmi, Stibium, Dioscoride teste etiam Platyophthalmon, &Larbasson juxta Plinium, Alabastrum etiam olim vocatum fuit, sui etiam generis videtur Metallum, quamvis Paracelsus in censum Marcasitarum reponat lib. 6. Archidox. ubi Plumbi Marcasitam vocat, constat substantiâ minerali combustibili, &Mercurio fuliginoso, ex terrestri quadam materiâ coagulato. Ejus minera in montibus reperitur, ut aliorum Metallorum, ac inde variis operationibus extrahitur. In Italiâ in tractu Senensi fodinae ejus sunt, in Ungariâ optimum eruitur, hattp. lidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglitsworm it