Latin
126.5 to 126.6
Ole Worm, Museum Wormianum 126.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Penetrat eximie ob spirituosam suam naturam, &Metalla ipsa corrodit, frangit &in minima redigit, corpus etiam humanum subito pervadit. Pondus quoque ingens habet, ei enim omnia reliqua Metalla innatant, Auro excepto; cui multis proprietatibus affine est. Difficulter enim exuritur &in partes minutissimas dividitur, adeò ut corium densum penetrare valeat, interim variis &contrariis praeditum facultatibus. Est vero Argentum vivum vel Nativum &fossile, quod in propriis venis ita reperitur, aut etiam in venâ Schisti, seu Haematitidis: vel Factitium. Factitium ex minio seu cinnabari nativo praeparari solet. Hoc autem minium, vel lapidibus permistum est, vel purum. Quod lapidibus permiscetur, quandoque in lapide scissili cinereo, bractearum modo concretum invenitur, quandoque in lapide Metallico candidissimo, ut Hartensteini. Puri minii, seu Cinnabaris nativi duae mihi sunt species. Una Rubicunda instar Argenti rubri rudis, ponderosa, colore eleganter rubicundo tingens, in Hassiâ prope Marpurgum reperta. Altera nigrior est jecoris colore, etiam ponderosa, Schistum aut Haematitidem referens, hitpissidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglitsworm e ferens, cui argenti vivi micae, aut guttulae inclusae quasi apparent, duriore affrictu rubicundo tingens colore, Commendatur à multis in Epilepticis insultibus.