Latin
127.1 to 127.4
Ole Worm, Museum Wormianum 127.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum argenti vivi usus apud Artifices magnus est, eo aurifices ad vasa deauranda, &aurum ab argento separandum utuntur, ad speculorum confectionem, ad Aurum molendum, pisces capiendos &infinita alia. Medici, praesertim Chymici, eo etiam carere nequeunt; in luis Gallicae curatione crudo utuntur, tam internè quam externè. In Peste Amuletum praebet, pediculos &vermes necat, partum difficilem promovet, tumores duros resolvit, scabiem &ulcera curat, inter fucos locum quoque invenit; sed Chymici, ut hos effectus felicius assequantur, variis modis eum praeparant, praecipitando, calcinando, sublimando, in oleum, aquam, spiritum &nescio quid non eum redigendo. CAP. IX. De Metallis Affinibus. VERA Metalla, &quae naturâ proximè ad ea accedunt, vidimus: jam de iis quae magnam affinitatem cum Metallis habent, vel quod in venis Metallicis inveniantur, &quandoque in se quidpiam veri Metalli contineant; vel quod ex Metallis impuris, dum purgantur, aut etiam puris ipsis, dum corrumpuntur, fiant. Duum igitur generum sunt: unum Naturale, quod in fodinis inveniatur, sine artis ope à Naturâ fabricatum: alterum quod arte perficitur. Ad Naturalia Metallis affinia, referimus Galenam, Cadmiam Nativam, Chrysocollam, Spodum subterraneam, Pyritem, Saxa metallaria, Micam, Talcum. Haec enim in fodinis juxta metalla inveniuntur, &magnam cum iis habent affinitatem: definitio tamen metalli iis non competit, licet in iis &cum iis Metalla generentur. Artificialia sunt, quae artis operâ è Metallis egrediuntur, dum depurantur, aut aliis modis elaborantur. Atque horum quaedam extra fornaces elaborantur, &Rubigines vocari possunt; Cujus generis sunt, ex argento coeruleum, ex aere Aerugo, ex ferro ferrugo, ex plumbo cerussa &minium, ex stanno Biacca Hispanica dicta. Vel formam squammarum obtinent: quo referimus squammam Aeris, florem aeris, &stomoma, seu squammam ferri. In fornacibus quae elaborantur, vel crassam, terrestrem &ponderosam habent substantiam; ut sunt Scoriae, Diphriges, Lithargyros; vel levem &aëream, ut Cadmia fornacum, Tuthia Alexandrina, Pompholix, Spodos; de quibus jam ordine agendum. CAP. X. De Galenâ, Cadmiâ nativâ, Chrysocollâ, Spodo subterraneâ. ALENA anidem sit cum Plumbagine &Molybdenâ veterum, dubitant quidam. Encelius de re Metallicâ lib. 1. cap. 34. rationibus haud levibus id adstruere allaborat, &,ut videtur, non sine causa &successu. Plinius lib. 34. cap. 18.