Latin
127.5 to 127.6
Ole Worm, Museum Wormianum 127.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
ex Molybdenâ &Galenâ Plumbum nigrum &Argentum coqui ait: quod etiam Friburgi &Misniae &Gosclariae fit ex Plumbagine. Deinde nominis conformitas non abludit; quod enim Plinius Galenam vocat, Germani Glanz! quod latine vertunt Plumbaginem. Adhaec colorem eundem habet Plumbago cum Galenâ, plumbeum scilicet. Plura vide apud dictum Encelium loco citato. Nec obstat quod Dioscorides Molybdenam suam flavam &splendentem statuat, quod à diversis vaporibus in terrâ eam inficientibus fieri potuit; cum &aliquando inveniatur apud nos variis, etiam flavo obducta colore. Si aliquod statuendum inter Galenam &Plumbaginem discrimen: Plumbago erit, cum solum continet Plumbum, Galena, cum &Plumbum &argentum. Alii autumant Galenam, Plumbaginem &Molybdenam tria esse diversa corpora Metallica, attestante oculari demonstratione, variisque proprietatibus, quibus invicem differunt, ut de colore &consistentiâ nihil dicam. Est autem Galena duplex: Nativa seu fossilis, &factitia. Nativa hittpisidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit worm 16