Latin
128.5 to 128.7
Ole Worm, Museum Wormianum 128.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Chymici ex eâ corpus nigrum, fuscum aut cinereum sublimant, quod sublimatam vocant Cadmiam. Cum Pyrite magnam habet affinitatem, sed differt colore &viribus. Pyrites enim aurei aut argentei est coloris, nisi sit atramentosus: sed Cadmia nigra, fusca, aut cinerea. Pyrites vi pollet digerendi &discutiendi: Cadmia erodendi. De Cadmiâ fornacum suo loco dicendum. De CHRYSOCOLLA sectione primâ cap. 8. quaedam diximus, sed de eâ saltem quae ex Nitro conficitur, albidi coloris, quâ etiam Aurifices utuntur, hic de viridi tractandum. Dicitur verò Chrysocolla Graeco nomine, quasi Auri gluten, quod ad Aurum glutinandum ejus sit usus. Germanis Stein-genn/Skiffer-genn/ Berch-genn. Estque duplex, Nativa &factitia, Nativam gignit Natura in fibris &cavernis, &reperitur quandoque arenae similis, quandoque materia Metallica ei adhaeret. Effoditur jam in Hungariâ, Bohemiâ, Goldbergae in Silesiâ &alibi. Olim primas occupavit Armeniaca, secundas Macedonica, tertias Cypria. Factitia duplex est: una fit ex durâ, Nativâ, tingiturque Luteâ herbâ, ob id Herbacea &Ὀροβίτις dicta, quae nativâ preciosior habetur, cujus praeparationem vide apud Plinium lib. 33. cap. 5. In usum Pictorum potissimum cedit. Alterâ factitiâ utuntur Aurifices &aliis SANTERNA dicta, constans ex Cypriâ aerugine, urinâ pueri impubis, &nitro. Nativa hittpelidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglit/ vor Nativa tantum in aerariis Metallis invenitur &tantum ex Aere fit; si quandoque in Aurariis, Argentariis aut Plumbariis invenitur, venae eorum cum aere miscentur. Bonitatem ejus ex colore &viribus aestimant. Nam nativa omnis viridis est; alia ad satietatem, &,quo magis ad Smaragdi accedit viriditatem, eo melior aestimatur: alia dilute viret, quae vilissima; alia medio modo se habet. Chrysocollâ potissimum utuntur pictores, aurifices eâ solâ quae Aurum glutinat. Medicis etiam fossilis cedit. Digerit, exsiccat, &sine morsu carnem liquefacit.