Latin
129.1 to 129.4
Ole Worm, Museum Wormianum 129.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ulceribus, quae consolidationem respuunt cum fructu accommodatur, modice pota vomitus movet. SPODOS, quam aliqui Spodium nominant, duplex est, fossilis &factitia. Hic de priori agendum, quae Graecis ignota fuit, sed à Mauris, Serapione nempe descripta, dicitur ad differentiam alterius SPODOS SUBTERRANEA ab Agricolâ, qui eam fieri ait, cum ignis quo Metallici duritiem saxorum rumpunt in Cryptis, cuniculis, puteis, aut occulta terrae incendia urunt, vel Cadmiam, vel Pyritem, vel Plumbarium lapidem, vel aliud quid simile. Sed ex Cadmiâ potissimum fit Spodos nigra, fusca, cinerea; ex Pyrite cinerea tantum, ex plumbario lapide, lutea vel cinerea, ex lapide aeroso candida, quae tandem virescit. Serapio tres species proponit, albam, viridem, luteam rubore aspersam. In Indiâ in littoribus maris fodi ait (forsan ubi fodinae metallicae) albam prae caeteris commendat, post luteam, viridem asperiorem esse ait. Lutea mihi transmissa è fodinis Norvagiae, quae prope Nidrosiam in Osterdaliâ extant, cupro praegnantes, levis est, tenuis, luteo colore manus inficiens. Cinerea quibusdam dicitur, à proprietate quam habet, cineribus affinem. Exsiccat, abstergit quandoque sine morsu, quandoque verò adeo exedit, ut, si in cutem scabiosam, aut exulceratam incidat, ad ossa usque carnes erodat, sine aliquo insigni dolore, quod de Albergiâ refert Agricola. Alioquin viribus cum Pompholige convenit, nisi quod imbecillior aliquanto. CAP. XI. De Pyrite, Saxis Metallaribus, Micâ, Talco. NTER Lapides de Pyrite supra à nobis actum est, ejusque species aliquot adductae: quia verò species aliqua Metallis se jungit, eaque quandoque sinu suo fovet, huc ejus species aliquot adducendae supra omissae, ubi de sterilibus actum. Quod Graeci Pyritem vocant, id ita dictum, vel quod ex eo ignis excutiatur, vel quod ignei sit coloris, Arabes Marcasitam vocant &Zeg nigrum, à quibusdam lapis luminis &Marcasita cuperosa, item lapis aerarius, quod in aeris fodinis copiose inveniatur. Germanis Fewer-stein/ Kyß/ Kupfer-stein/ Kupfer-erz. Putant quidam esse Aristotelis &Theophrasti πυρίμεχον, quod igni repugnet, &in ardentibus fornacibus conjectus fluat, &,ubi defluxerit, rursum concrescat. Purus lapis non est, sed aut Metalli, aut alterius cujusdam materiae quippiam in se continet.