Latin
132.1 to 132.4
Ole Worm, Museum Wormianum 132.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
aut malleis percutiuntur, è superficie adustâ à corpore reliquo abscedere solent. Perfecta Metalla, ut Aurum &Argentum, hisce ob naturam incombustibilem destituuntur, ut &mollia, qualia Plumbum &Stannum: quia mollius est quod ab iis abscedit, idcirco ex Aere &ferro potissimum haec eliciuntur: ex Aere flos &Squamma; ex Ferro Stomoma. FLOS AERIS, Graecis ἄνθος χαλκοῦ, sunt minuta aeris granula, Milii specie, à reliquo ejus corpore resultantia, eum fervens Aes aquâ exstinguitur. Cum enim Aes, detractis recrementis, candens adhuc aquâ frigidâ perfunditur, repente densatur &concrescit, atque hunc florem exspuit quasi, &in labris, ubi aes refrigeratur, colligitur effusâ aquâ. Optimus censetur, qui facile teri potest, &cum in pulverem teritur rufescit, &modice splendet. Cum adstrictione acrimoniam quandam habet, &tenuium est partium, unde collyriis mistus palpebrarum asperitates, &ficus abstergit. SQUAMMA AERIS, Graecis λεπὶς, malleorum Ictibus decutitur, ubi aes elaboratur, optima censetur crassa, aeris modo rubens, quae cum aceto aspergitur, aeruginem ducit: deterioris notae est tenuis, infirma, candida aut nigra. Viribus cum flore convenit, facultatem enim habet adstringendi, attenuandi &erodendi, cum aquâ mulsâ pota, aquosos humores educit, carnes purgat &liquefacit. Hodie Medici aerugine sunt contenti, &reliqua raro in usum trahunt. SQUAMMA FERRI &Chalybis, pari modo Ictibus excutitur, in officinis ubi haec elaborantur. Plinius στόμωμα vocat lib. 34. cap. 11. ubi ait: Squammae est alterum genus subtilius, ex summâ scilicet lanugine decussum, quod vocant Stomoma. Sed ipsum Chalybem vocat Stomoma Dioscorides, contra quam sentit Caesalpinus, ut &Galenus 9. simpl. &plerique alii veterum, unde hoc in loco hallucinatum esse Plinium putant. Majorem obtinet adstrictionem quam Squamma aeris, &ad contumacia ulcera vim habet insignem; praefertur illa quae ex Chalybe provenit; aeris plus habet acrimoniae. CAP. XIV. De Scoriâ, Lapide, Diphryge, Vitro. LTERUM genus Metallicorum factorum illud est, quod in fornacibus conficiAtur, vel cum venae Metallicae excoquuntur, vel cum Metallum à Metallo secernitur, vel cum Aes liquefactum in fornacibus tingitur. Trium igitur generum sunt haec corpora.