Latin
132.5 to 132.6
Ole Worm, Museum Wormianum 132.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ad primum genus, cum Metallica coquuntur in primis fornacibus, referimus, Scoriam, Lapidem, Diphrygem, Vitrum, Cadmiam, Pompholigem, Spodum, de quibus hoc capite &sequenti. Ad secundum, ubi Metallum a Metallo secernitur in secundis fornacibus, Lythargyrum, Plumbaginem, Spodon. Ad tertium, cum Aes tingitur aut perficitur, Pompholigem aut Spodon. Corpora, quae in primis reperiuntur fornacibus, dividi possunt in Terrestria, quae in fornacum fundo reperiuntur, qualia sunt Scoria, Lapis, Diphryges: &Aërea, quae partem leviorem constituunt, quae sublimatur &parietum partibus superioribus adhaerent; ut Cadmia, Pompholix, Spodos. Quod Graeci σκωρίαν vocant, Latini Recrementum, Germani Slachen/ purgamentum est venae Metallicae, excoctae in fornace, quod, cum Metallum in Catinum defluxerit, de eo detrahitur. Unde Plinius, quae è Catino jactatur spurcitia, in omni Metallo vocatur Scoria. Supernatat haec Metallo olei modo, tenax &lenta quamdiu fusa est: frigefacta autem congelatur, fragilisque redditur ut vitrum. Dum aliquid retinet humoris httpisidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglits worm /β moris Metallici, gravis est, sed ab igne evacuato omni humore levis redditur, liquidior &pura, cujus humiditas ob viscositatem non evaporat, nec comburitur, licet ob humorem lentum fundatur.