Latin
133.5 to 133.7
Ole Worm, Museum Wormianum 133.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Prima olim in solâ Cypro fiebat, teste Dioscoride, ex luto quod ex specu quodam Cypri sublatum, primo in sole siccabatur, mox sarmentis circumdatum urebatur, atque eo nomine Diphrygis, id est, bis Cremati, nempe solis calore &ignis ardore, apud Graecos innotuit. Alterum est quasi sedimentum quoddam, &faex aeris excocti, quod, postquam aes effluxit in catinum, remanet in fornace in ejus fundum incumbens. Galenus in Cypro tanquam inutile projectum vidit. Hujus generis est illud quod nos ostendimus, nigrum, venis rubicundis praeditum, porosum, inaequale, scoriis intermistis. Tertium ex Pyrite aeroso, in calcem redacto, donec rufescat. Quartum fit ex lapidum orbibus, &Pyrite excocto, si bis aut ter torreantur; sed si ex lapide fissili conficiendum, etiamsi fuerit in areâ tostus, &mox in fornace excoctus quinquies aut sexies, demum cremandus ut Diphryges fiat; cujus generis praestantius habetur, quod ad purpureum inclinat. Vim habet adstringendi, perpurgandi, abstergendi, siccandi, excrescentias consumendi, ulcera ad cicatrices perducendi, ulceribus rebellibus accommodatum medicainirie mentum. Ad Scorias quidam referunt VITRUM, tum quia substantiâ simile Scoriae, fusione quoque, &cum fusum est &trahatur instar visci, refrigeratum autem fragile reddatur. Quin &olim, ante Vitri inventionem, ex scoriis Metallorum vasa formabant, vitreis aemula, qualia fuerunt Obsidiana. Plinius vitri confectionem casu repertam ait: Nam cum hiitpissidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglits worm it