Latin
133.1 to 133.4
Ole Worm, Museum Wormianum 133.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Scoriae fiunt ex venis, Auri, Argenti, aeris, ferri, plumbi candidi, plumbi nigri: In officinis ubi Argentum ab aere separatur color plerumque varius, interdum niger. Plumbi nigri subluteus; magnâ ex parte nitere solent &plumbi nigri si tenues fuerint, interdum vitri luteo colore tincti modo pellucent. Artifices quandoque iis utuntur ad venas agrestiores fundendas, admiscent ei tritas, ut cum iis citius fundantur. Defendunt Metallum ab igne ne extenuetur in vapores, innatantes metallo fiunt quasi operculum, quod pro sui densitate nihil transmittit, ut vitrea vasa faciunt. In Medicinâ exsiccandi vi pollent, maxime ferri, quae cum aceto exhibitae, Aconito adversantur. LAPIDIS ORBES post scorias extrahuntur ex catino, sive sub ipsis sit Metallum, sive non, plerumque aliquid Metalli habent admixtum. Hujus variae mihi ex Norvagiae fodinis Argenteis transmissae species, quarum nomina saltem recensebo. Primum genus Gestein vocant, coloris atropurpurei, friabile est &aes redolens. Secundum Rohen-stein vocant, cujus rursum quaedam species. 1. Silberhaltig Rohenstein/ seu Lapis argentum continens, atrocoeruleus est, digitum crassus, porosus, interspersis cinereis massulis argenti. 2. Ingerosten Rehenstein coloris nigri, in frustula comminutus, porosus &friabilis. 3. Silberhaltig Bley-stein/ Lapis plumbeus argentum fovens, lamellis duabus constat atropurpureis. Tertium Spur-stein ex aerifodinis allatus lapis, cujus primum genus hoc titulo exhibitus: Spur-stein welcher albereit ein fewer bekommen/ id est, Lapis qui unicum ignis impetum sustinuit, atrocoerulei est coloris, ex parte scabrosus, porosus, crassitie dorsi cultri duplicati. 2. Silber vnd Kupferhaltig Spur-stein! Argentum &Aes continens Lapis, tenuis valde est, sonorus, è coeruleo purpurascens, cultri dorsum crassitie non superans, quamvis &alius aliquanto crassior aliunde ad me sit delatus. Lapidis praeterea genus quoddam mihi transmissum titulo Silberhaltig Rohen-stein/ Argentum continens lapis; qui tamen à secundo genere &aliis multum differt, colore partim est cinereo, partim flavescente, ex tribus quasi conflatus substantiis, unâ terreâ, friabili, cineritiâ, alterâ flavâ rufescente, tertiâ quasi ex Lythargyrio constaret, metallo permisto, gravis est, ponderosus, duorum pollicum Crassitie. Lapidem excipit &quandoque ex eo fit DIPHRYGES, quasi bis tostum corpus Metallicum. Germanis Inter-ofenbnch/ quoniam in fundo fornacum reperiri solet. Quatuor ejus constituunt genera, quae omnia constant lapide aeroso torrefacto, cremato aut excocto.