Latin
146.1 to 146.4
Ole Worm, Museum Wormianum 146.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quae Canes occidunt &Lupos, facile adducor ut credam eadem homines quoque necare, IVI vel (si non necent) plurimum laedere. audiqiii Epistola, cujus hic à Matthiolo fit mentio, procul dubio illa est, quam scripsit Adolpho Occoni, quae numero 24. est in eodem libr. 2. Epistolarum Gesneri. In eâ inter reliqua haec leguntur: Doronici Drachmas quatuor Cani datas eum occidere scribit Matthiolus: ego Cani unicam dari jussi &periisse audivi; quia tamen memineram, me saepe in montibus herbam illam aromaticam cum voluptate edisse, &inde recreatum esse, saepe etiam radices aliquot, nulla molestiâ; volui nuper Drachmas duas radicum illarum aridarum ex aquâ calidâ sumere, unde nihil incommodi sensi horis aliquot, quo tempore hoc ipsum etiam ad te scripsi; horis verò octo elapsis ventrem &stomachum inflari sensi, &circa ventriculi os imbecillitatem quandam, ac corpus totum infirmius, ita ferè ut aliàs semel atque iterum ex nimio aquae frigidae potu perceperam (inde curatus sum vini alicujus generosi potu per accidens, nam commune fastidiebam) sic biduo duravit in me hic affectus, &cum non videretur sponte discessurus, ingressus in aquae calidae solium curatus sum. Haec procul dubio illa sunt, quae ex Epistolâ Gesneri allegat Matthiolus in suae opinionis confirmationem. Sed si ea quae sequuntur in eâdem Epistolâ quis perpenderit, videbit Gesneri mentem non esse, se ita affectum fuisse ob venenatam aliquam ejus qualitatem, sed ob humiditatem nimiam, quâ ita offendi solitus est ab aliis quoque. Haec namque subnectit: Prius etiam aliquando, nescio quâ de causâ, similiter affectus, Antidoto Saxonica sumpta sudatorium ingressus, in lecto etiam sudavi, &melius habui. Haec de Doronico te scire volui, cui vim nullam malignam, aut homini venenosam inesse puto, sed radices nimium humidas esse puto (ut quae nunquam fere exsiccentur totae, utcunque longissimo tempore servatae) &flatibus excitatis ventriculum offendere, nec facile ex eo descendere. Superficiem verò omnino salubrem &utilem esse puto, cum odorata, imo aromatica, foliis, caule &floribus sit, &tenuiorum quam radix partium. Haec partim sensu &experimentis, partim ratione motus affirmo.