Latin
146.5 to 146.7
Ole Worm, Museum Wormianum 146.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus liquet Gesnerum inflationem istam non malignitati, sed humiditati Doronici adscribere, simul etiam non recte Matthiolo affirmari, quod antidotis nonnullis se in hoc casu curaverit Gesnerus. Solo enim aquae calidae solio se restitutum ait; sed in alio casu antidotis &balneis usus restitutus est. Tantae inter tantos viros controversiae arbitros si consuluerimus, videbimus plures magnae autoritatis viros à partibus Gesneri, quam Matthioli stare. Quia res est magni momenti, aliquos adducere lubet. Agmen ducant Petrus Pona &Matthias Lobelius, qui in stirpium adversariis capite de Doronico, inquirentes in decreta Matthioli, haec habent. Historiae fides Temeratae audaciae est, ut qui nullo periculo facto (nec enim potuit) illico decreverit Pardalianchen. Quo fastu, aestu &palpo magni nominis eruditis inculcet illud: Palpate &videte, quoniam Matthiolus non scribit mendacia (dicent stirpium exploratores indefessi) videre &mirari, fore tamen jam ut senior eoque moderatior factus, fateatur se lapsum, lugeatque Doronici, sibi ignotum antea, quod sceleste nefas illi Aesculapio Cortuso primum innotuerit, &per illum mortalium generi sit retectum. Quod maleficium cum nostrae memoriae plerisque notum esset, scivissemus, &Cortuso in hortulo suo Patavino inter colloquendum respondissemus, id verum quidem esse, caeterum minime mirum, ut qui experimento certum haberemus Aloë saluberrimâ interfici vulpes, easdemque enectas amygdalis amaris ex Plutarcho meminissemus, annuit ille Italice cuidam compatri suo Pharmacopoeo, qui vulgatum exemplum de nuce vomicâ subdidit, eâ nempe feles, canes, avesque interimi, quae tamen tuto, &magno commodo adversus letifera &Epidemicos morbos in Electuario Liberantis datur homini. Immerito proinde Doronicum è republicâ Medicorum exigere nititur.