Latin
UNIVERSITETS
Ole Worm, Museum Wormianum 148
Unproofread scanNot analysed yet
Ego Pharmacopolas nostros jussi Doronicum vulgare non quidem abjicere cum Matthiolo, sed Pseudodoronici titulum ei tribuere, pro Doronico autem in veterum compositionibus, Galangâ vel Zedoariâ uti, cum aliquotâ parte corticum citri. Durungi enim Arabum Doronicum est, &à citro nomen habet. In eâdem planè opinione est Camerarius in Epitome Matthioli. Arabum Doronicum non esse hoc nostrarum officinarum Doronicum, facile assentior Autori, pro eâ radicem Galangae vel Zedoariae, cum pauco cortice citri substituendum esse cum aliis peritis Medicis censeo. Septalius etsi non dubitet pro vero agnoscere, hanc tamen cautionem subnectit: si quis tamen in dubiis nolit ullo modo periclitari, neque eo uti, cum Avicennâ lib. 2. cap. 209. illius loco indere poterit duas tertias partes Gariophyllorum, aut secundum alios dimidium sui ponderis Galangae. Haec fusius, quam pro instituti nostri ratione, de Doronici viribus ut dissereremus, effecit rei gravitas, &controversiae tanti momenti necessitas; in reliquis breviores futuri. CAP. VII. De Ficu Indicâ, Hordeo fertilissimo, Hermaphroditico, Hypojasmino, Monstro Linariae coeruleae, EICUS INDICA, Tunal quibusdam, Opuntia Theophrasti quorundam, mirabilis