Latin
UNIVERSITETS
Ole Worm, Museum Wormianum 148-2
Unproofread scanNot analysed yet
planta est, nam ex uno folio, quod crassum, pingue, &spinis horridum, humi ad medium usque sepulto, radices protrudit, quibus innixa planta paulo post folia plura edit. Adeo ut hac serie foliis è foliis prodeuntibus in arboris speciem assurgat, sine caudice, sine ramis germinibusque. Foliorum summitati fructus inhaerent ficubus nostratibus simillimi, sed crassiores, anteriore parte in coronae speciem desinentes, colore ex viridi purpurascente. Interior pulpa similis nostratium, verum succosa valde &rubicunda, gustu minus suavi. Ejus usu urinam eruentam reddi asserunt, usum alioquin in Medicinâ habet nullum. Differt enim ab eâ arbor ferruminatrix dicta, ob vim eximiam quam habet artus fractos &luxatos restituendi, licet folia obtineat fermè eadem, ut ex Adversariis Penae &Lobelii pag. 454. constat. Duûm generum observatur, major &minor, foliorum magnitudine differentiam constituente. Minor jam aliquot annis in horto meo crevit, sed fructus non produxit. Quoniam Vir Clarissimus &Excellentissimus D. D. Aurelius Severinus, Anatomes &Chirurgiae in Gymnasio Neapolitano Professor eximius, novam non solum Dendrotomen in parte primâ suae Zootomiae cap. 6. proposuit, sed &exempli loco folium Ficus Indicae, è suâ carne nudatum &vasorum quasi Sceleton exhibuit, mihique ejusdem Sceleti exemplum per Clariss. Virum D. Thomam Bartholinum transmisit, non possum non illud hic inserere, iisdem quibus illud ipse loco dicto describit verbis. Folium ficus Opuntiae, ait, vasa habet, quorum contextus &dispositio sic implicata est, ut cum aliorum foliorum omnium continuo ductu dirimantur in ulteriores ramos, qui semper anterius procedunt, &liberi sunt à complexu: hi quos describo, sic sunt innexi, ut cum ab exortu folii processerint, relicto inani spacio, circumcurrant, flectanturque in se ipsos, extantibus in orbis ambitu exteriore aliquot quasi radiis, qui surculi sunt venarum. Dubius profecto sis num hi de orbitâ surgant, vel ad hanc proxime veniant de vicinis surculis, qui cum primum viam in anteriora visi fuerint tenuisse, mox apparent in posteriora revehi, quanquam itu fibrarum acutius perspecto decreverim. Ad extremum, surculos venarum, quarum triplex ordo est, &ea dispositio, ut minimi omnium majoribus, &hi à maximis comprehendantur, assurgere binos, qui deinde deducti primum, mox relictâ plateâ rursum coëant, &coaliti aliquantisper procedant, ut rursum divaricentur. Sic plateam similiter procedentes relinquunt &coëunt, quemadmodum ante dictum est.