Latin
UNIVERSITETS
Ole Worm, Museum Wormianum 149
Unproofread scanNot analysed yet
Quam texturam etiam intus retinent minores surculi, &sub his minimi. Illâ tamen una re peculiariter explicatâ, quod intra spacia majora illa adscendit certis locis ramusculus, qui facto circuitu, foruloque relicto, in sese reflectitur, mittens ab extimo sui clivo ramos, qui cum aliis secus discurrentibus coëunt, &se invicem amplectuntur. Interim hisce utrisque surculis, quos binos ascendere depinxi, assurgentes inferius alii, aequâ magnitudine similes, in viâ plateas transcurrendo conformant, atque inter hos alii minores, eum quem dixi contextum conficiunt. Talis universi folii suâ carne resoluti textura est. Haec ille. Mihi folii dimidii saltem obtigit sceleton septem uncias longum, unam cum dimidio latam, cujus vasa dura sunt &lignea, non teretia, sed quadrangula, quorum majora ex fibris multis invicem junctis, &non tam continuis quam contiguis, constant; quae separatae hitpiss digi. ub. uni- heidelberq. de /diglitsvorm it