Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 15
Unproofread scanNot analysed yet
UNIVERSITATS. BiBLIOThES Fiabeinine UNIVERSITATS. BIBLIOTHEK hasticiie TERRA ANTISCORBUTICA. Hujus meminit Henricus Petreius dissert. Harmonic. de Scorbuto 38. in hunc modum: In Norvegiâ prope Bergas celebre emporium, terram rubram, sigillatae cuipiam non absimilem, effodi perhibent, praesentaneum hujus morbi Alexipharmacum. Cur igitur vocetur Terra Antiscorbutica, hinc patet. Invenitur verò prope Bergas Norvegiae, ut Petreius refert, atque inde ad me detulit vir Clarissimus D. D. Jacobus Fabricius Archiater Regius, sed crudam, variis quisquiliis, radicibus, lapillis, aliisque permistam, quâ formâ apud me etiamnum reperitur; sed ejus particulam lavi, purgavi &aptam reddidi Medicinae, quae hac formâ jam conspicitur.