Latin
16.1 to 16.4
Ole Worm, Museum Wormianum 16.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Pulvis est rubicundus ad luteum tendens, arenosus, minime pinguis, nam per se in orbiculos cogi nequit, nullius fermè saporis, instar arenae inter dentes strepitum edens, non admodum ponderosus. Hujus drachmam unam in aquâ aliquâ antiscorbuticâ exhibent, ut sudorem provocent, quo aliquoties ita provocato, radicitus exstirpari scorbutum referunt. Miratur Petreius dicto loco hanc terram ad exteros non exportari: Miror, inquit, cur, quemadmodum Guajacum ab Indis &Americae populis, quibus lues Venerea endemia est, ita consimilia remedia ad Scorbutum curandum ab hisce populis in Germaniam, praesertim à lucri cupidis Mercatoribus non invehantur. Sed mirari desinat; Vulgare vitium est, propria despicere, peregrina admirari, &nil nisi magno pretio emptum aestimare. TERRAE CIMBRICAE. In Cimbriâ juxta promontorium Bioͤrus-hoffuit/ districtus Hottersnensis, duo terrarum genera inveniuntur, luteum alterum, alterum cinereum, quae ad naturam Terrae sigillatae quam proxime accedere videntur. Crudae adhuc &non purgatae, purissimae, &ab omnibus heterogeneis separatae inveniuntur in mineris; pingues sunt, ad contactum lubricae, adstringentes &linguae adhaerentes, liquescunt liquoribus inditae sine faecibus. Sunt mihi ejus generis massae quaedam, praesertim luteae. Ex cinereâ statua est D. Virginis, ulnis infantem gestantis trium circiter unciarum altitudine, Dono Nobiliss. &Eruditissimae Matronae Birgittae Tot de Tureby; sed manu nobilis cujusdam Virginis affabrè satis elaborata. Non dubito quin Terrae hae vim habeant resistendi malignitati, ad sudores eliciendos commodae, in primis in Dysenteriâ &aliis alvi fluxionibus utiles. Ad luteas terras OCHRAM referre licet, quae vel NATIVA est vel factitia. Illa hic locum proprie meretur; haec licet inter metallica recenseatur, ab hoc censu non videtur excludenda. Graecis Oχρi dicitur, quod Luteo sit colore. Plinio &Latinis SIL voce peregrinâ, cum Lutea vocari possit, Germanis Ocher/ Berggelb/ Silbergelb. Nativa nascitur non solum inter metalla, sed etiam in propriis venis. Quondam Attica commendabatur. Nunc foditur in Ungariâ, Rhetiâ, Germaniae Mineris argentariis, Hildesheimii, inter Alsfeldam &Embeccam, in Norvegiae fodinis argenteis; in Cimbriâ quoque &Islandiâ. Gustu acris est, &in externis saltem usum invenit apud Medicos. Tumores &panos discutit, excrescentem carnem reprimit, cum cera cava explet, articulorum tophos comminuit. Dioscorides eligendam suadet levissimam, saturatè luteam, non lapidosam, friabilem.