Latin
162.1 to 162.4
Ole Worm, Museum Wormianum 162.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Pedis dimidii est longitudine, crassitie culmi hordeacei, cortice coloris cinericei tectus, summâ parte quina folia sustinens, singula suis pediculis oblongis, purpureis innitentia, binis aequaliter utrinque è ramulis emergentibus, quibus supereminent pediculi tres, quorum medius rursum dividitur in quatuor, Gariophyllorum fructus sustinentes. Folia ipsa Lauri foliis sunt simillima, medio nervo, parte pronâ singula secante per longitudinem, multis venis tenuibus, utrinque ad latera excurrentibus, parte sursum spectante laeviore, alterâ asperiore aliquantum, petioli sustinent alabastros (qui, Clusio teste, ipsi sunt Gariophylli) summâ parte in quatuor denticulos decussatim divisos, medio florem nondum apertum continentes. Folia &cortex licet non tantâ fragrantis odoris gratiâ, ut ipsi Gariophylli, non tamen prorsus odore destituuntur, sed Gariophyllos nonnihil redolent, atque corum saporem referunt, quemadmodum &ipsius rami lignum aliquantulum masticatum. In Moluccis Insulis copiose proveniunt; foliorum usus apud nos non est, eo quod non adferantur. Sed quia ipsi Gariophylli &odore, &sapore praestant, in foliorum locum merito cedunt. Arborem Gariophylli ita describit Acosta lib. 1. cap. 21. Arbor est Lauri formâ &magnitudine, foliis laurinis, sed angustioribus, multis praedita ramis, copioso flore, primum candido, deinde virescente, postremum rufescente, qui induratus est ipsus Gariophyllus (at Clusius Gariophyllum non esse florem, sed fructus rudimentum, quod alabastrum vocant Botanici, recte existimat) clavum vocant, quod capitatus sit, in modum clavi, exertis in adversum quatuor denticulis, sese stellatim decussantibus. Provenit in extremis ramulis Myrti modo. Est verò flos (Gariophyllum ipsum intelligo) hic viridis adeò odoratus, ut reliquos flores odoris suavitate superet. Cultores flagellant altiores arboris ramos, mundato prius circa arborem solo: siquidem nullum genus graminis sub eâ nascitur, omnem succum seu humorem ad se attrahente arbore. Decussi Gariophylli biduum aut triduum siccantur, dein asservantur. In agro Neapolitano mons celebris extat Pausilippus, ad cujus ferme radicem, quâ urbem spectat Neapolitanam, sacellum visitur D.