Latin
162.5 to 162.7
Ole Worm, Museum Wormianum 162.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Virgini sacrum, juxta quod sepulchrum Virgilii Maronis, poëtae istius incomparabilis, hac inscriptione insigne: Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc Parthenope: cecini pascua, rura, Duces. Hunc ejus tumulum inumbrat annosa Laurus, cujus cum tria teneam folia, hic praetereunda minime videntur: ita tamen, ut, cùm à vulgaribus Lauri foliis nil discrepent, de iis uberior non instituatur discursus. MALABATRUM, aliis folium Indum, Arabibus Cadegi Indi, Indis Tamalapatra. Quamvis sint qui folium Indum à Malabathro differre putent. Garcias ab Horto folium hoc mali Medicae simile esse affirmat, angustius tamen per extremum, colore viridi, tribus per longitudinem excurrentibus nervis aut costis, odoratum, Gariophylla quodammodo referens odore, non tam vehemente ut Nardus aut Macis, neque tam subtili aut acuto ut Canella. Nascitur in procerâ arbore, procul ab aquis in Cambajâ, Praeferuntur integra, quod virtus in iis diutius duret. Falluntur itaque qui Nardi Indici folium esse arbitrantur ob odoris affinitatem, item illi, qui cum Dioscoride &Avicennâ folium hoc in paludibus gigni, &lentis palustris modo, aquis innatare sine radice, ajunt, Urinam movet, oris halitum commendat, vestes ab erosione tuetur, stomacho prodest, Lippitudinibus, inflammationibusque tritum &in vino fervefactum commodè illinitur, ad ea omnia quae Nardus commendatur etiam prodest, cujus vices supplet.