Latin
164.5 to 164.6
Ole Worm, Museum Wormianum 164.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Scribunt vero Malacenses nostro more, à sinistrâ in dextram ducto stylo, non Hebraeorum aut Arabum, qui à dextrâ in sinistram scribendo calamum ducunt. Literae verò ipsae ex continuatis constant punctis, stylo ferreo ductis. Hujus styli mihi sunt exempla, de quibus inter Artificiosa sermo erit. Sunt mihi praeterea aliarum Epistolarum Malabaricarum in foliis palmae exaratarum exempla, in quibus diversitas quaedam characterum, quoad magnitudinem, extat, caeteroquin figuris conveniunt. PALMAE MINORIS sive Chamaeriphes folia, palmae majoris aemulantur figurâ, licet minora sint, unde &à Theophrasto ad palmas referuntur. Frutex est humilis, nam ex radice caulem emittit trium pedum longitudine, juxta terram crassum &nodosum, paulatim attenuatum, interiori substantiâ album &dulcem, ubi folia adoleverint, folia palma: ini 3. di hittp:ssdit lbe palmae referunt, sed eorum magnitudinem non acquirunt, ab alterâ parte caulis flores &fructus erumpunt uvarum instar. Rudimenta horum fructuum &florum Muscosa sunt &ab Italis Cephaglione vocantur, usumque in bellariis habent.