Latin
165.1 to 165.4
Ole Worm, Museum Wormianum 165.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum ex foliis, quae ad latera ramusculi triquetri ortum trahunt &oblonga sunt, tenuia &plana in acutum desinentia, coloris ex albo, lutea, scopas, storeas, corbes &alia in Italiâ conficiunt, ubi in maritimis crescit, sicut &in Hispaniâ. THEE seu THEA Indorum &Chinensium describitur à Bontio in Historiâ Fructuum Indicorum Dialogo VI. in hunc modum. Herba est Bellidis seu consolidae minoris folia habens, cum parvis in ambitu incisuris. Hujus foliorum exsiccatorum manipulum in ferventem lebetem ad hoc paratum conjiciunt, &ad sufficiens tempus ebullire sinunt, &hunc liquorem, qui sapore subamarus est, calidum sorbent. Hunc vero potum tanquam sacrum Chinae observant, &hoc venientes, hoc abeuntes hospites excipiunt, &non creduntur jus hospitalitatis implevisse, nisi hunc potum tibi propinaverint. Exsiccantis est qualitatis ac somnum prohibet, dum vapores à ventriculo in cerebrum ascendentes absumit, praeterea asthmaticis &suspiriosis prodest. Chinenses hanc potionem CIAM vocant, ipsamque plantam CHA, &non adeo apud eos antiquam suspicatur Trigautius, quod in eorum literaturâ nullus ad eam significandam reperiatur hieroglyphicus character. Caeterum Fruticem vocat hanc plantam, ac Japonibus aequè ac Chinensibus familiarem ait. Folia verno tempore legunt, eaque in umbrâ exsiccant &ad quotidianam decoctionem asservant, quam prope continuo in potum adhibent, non in mensâ solum, sed quoties in aedes hospes amicum visurus ingreditur, hac enim potione invitatur, eâque secundo &tertio, si moram aliquam fecerit colloquendo. Calida semper bibitur, aut potius sorbetur, &palato non est temperata quadam amaritudine insuavis; sed re verâ salutaris &ad multa frequentior ejus usus. Nec una est hujus frondis praestantia, alia aliam solet superare, atque ita libram uno aureo, aut saepe duobus aut tribus, si praestantior habita fuerit, comparabis. Apud Japones praestantissima decem aut saepe duodecim aureis venit, apud quos etiam ejus ulus aliquanto differt à Sinensi. Nam Japones folia haec, in pulverem redacta, ferventis aquae ciatho miscent, quantum duobus aut tribus cochlearibus continetur, eamque potionem ita permixtam epotant. Sinae verò in aquae ferventis vasculum aliquot ejusmodi folia injiciunt, inde calida postquam horum vim imbibit epotatur, ipsa verò folia relinquuntur.