Latin
165.5 to 165.6
Ole Worm, Museum Wormianum 165.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Folia ut ad nos adferuntur exsiccata sunt, contorta &parva; &quidem duûm generum accepi; unum nigricat, quod amariusculum est &adstringens; alterum subviride est, non adeo adstringens, à calculo praeservat, nam Chinenses eo morbo non laborant, vigilias excitat, studiosos juvat. Vera earum figura describi nequit, cum exsiccando genuinam amittant, ac sicca adeo sint, ut si digitis parum terantur in pulverem facile redigantur. Cum diversitas tanta in iis appareat, suspicor fraudem subesse, ut multa hic apud nos pro foliis Theae vendantur, quae alterius sunt plantae. Ego folia aliquot calidâ aquâ aliquantisper maceravi, ut ductilia redderentur, unum eorum explicui, redditum est colore viridi opaco, figurâ referens folium fruticis Rosarum, crenatum enim erat, oblongum, per longitudinem nervulum extensum habens, unciae ferme longitudine, figurâ plane eâ &magnitudine, quam hic exhibeo. CAP. XV. hitp:ssdigi. ub. uni- heidelberg. de /diglit vorm i6