Latin
172.1 to 172.4
Ole Worm, Museum Wormianum 172.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Augusti mane bibisset vinum dilutum aquâ infusionis ligni Nephritici, quamvis vix semiscrupulus ligni fuerit, tamen post nonam, turbavit ventrem, &per Renes alvumque purgavit. Unde colligit infusum in vino purgare electivè, in aquâ tantum Renes permeare. Aliud LIGNUM NEPHRITICUM ex Brasiliâ adfertur, quod externâ figurâ &colore diversissimum est à praecedente, licet viribus conveniat. Mihi à Domino de Laet ejus nuper facta est copia, transmisso frusto trium unciarum longitudine, unius latitudine. Oblongum enim est &quadratum, colore non albo, ut illud quod ex Novâ Hispaniâ adfertur, sed ex fusco nigricante, saporis fermè nullius, nisi quod ad dulcem parum inclinet. LIGNUM PANAVA seu Moluccense, quod in Insulis Moluccis reperitur, colitur in hortis ac magno est in precio, nec facile peregrinis illud communicant. Arbor est mali Cotonei magnitudine, cujus folia Malvae vulgaris foliis sunt simillima, fructus avellanae, sed minor, molliore cortice &nigricante. Ejus lignum leve admodum est, album, cortice tenui cinereo, quod ex frusto mihi dato observo, quatuor Drachmarum. Intus sumptum, aut foris admotum, venenis omnibus resistit. Intus exhibetur adversus venena, paucorum granorum quantitate, ita ut decem non excedantur, in jusculo aliquo, &animalium venenatorum morsibus pulvis inspergitur. Summa dosis est Dβ. in aquâ Rosaceâ aut jusculo, evacuat omnes humores, in primis crassos, lentos &Melancholicos; convenit Quartanis, diuturnis febribus, colicis &Iliacis doloribus, articulorum quoque; Lumbricos necat, appetentiam dejectam excitat. Si nimia fuerit dejectio, sedatur subito si detur decoctum Orizae, potest etiam sine dictâ observatione propinari. Biliosis &calidis naturis minus appropriatum, cibus &potus non assumendus, antequam quod sufficit evacuaverit. Semine utuntur Indi in aucupiis. Ejus enim pauxillum, cum Orizâ coctâ mistum, avibus objiciunt, quae illico stupidae decidunt, &,nisi maturè capita eorum aquâ frigidâ perfundantur, moriuntur. Medicamentum hoc à Christophoro Acostâ valde commendatur. RHODIUM LIGNUM quidam ab Insulâ Rhodo dictum putant, quod ibidem copiose proveniat, vel quod odorem Rosae spiret; Bauhinus illud ad Aspalathos refert, illudque Aspalathum albicans torulo citreo vocat, Agallochum quidam putarunt. Pona &Lobelius in Adversariis tertiam speciem Aspalathi constituunt, &ad Rhodienses olivastros, aut Santala spectare putant.