Latin
172.5 to 172.7
Ole Worm, Museum Wormianum 172.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed falli omnes docet Honorius Belli, in Epistolâ ad Clusium, verum Cytisum Marantha esse docens. Provenit in Insulâ Rhodo &propinquis, praesertim Astachidâ, ubi singulis annis trunci caeduntur. Nam Turcae pro manubriis ensium conficiendis usurpant, &Caloeri Pathmi in sphaerularum precariarum usum convertunt. Flores croceos fert in extremis ramulis, quibus succedunt falcatae siliquae, semen Cythisi Maranthae terna folia simul conjuncta habet. Frutex ipse humanam altitudinem superat, brachialique aut majori est crassitudine, cum floret aliquantulum acris est, medullam spissam &nigram habet. Lignum foris albidum est, intus torulo subflavo aut citreo, santalo albo aut citrino simillimum, odore Rosae albae, gustu ferme nullo, parum ad caliditatem inclinante. Usum hactenus obtinuit in sphaerulis precatoriis, dentiscalpiis, aliisque ad ornatum spectantibus, propter gratum odorem. Santali citrini vices sustinere posse sunt qui velint. SANTALUM lignum est veteribus Graecis incognitum, ab Arabibus primum in usum traductum. Avicennae, Serapioni &Mauritanis Sandal; in Insulâ Timor &Malaccâ Indiae Chanduna, in Canarâ &Decan Sercandam vocant. Arbor ipsa in Nucis Juglandis magnitudinem exsurgit, foliis virentibus, Lentisci aemulis, hitp:ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit/ worm 6 aemulis, flore ex coeruleo nigricante, fructu cerasi magnitudine, primum viridi, deinde nigro, insipido, &admodum caduco. Viridis inodora adhuc est arbor, sed exsiccata detracto cortice suaviter olet. Trium generum est; rubrum, album, pallidum seu citrinum, quae non in unâ, sed diversis nascuntur provinciis, multum inter se distantibus. Rubrum in Coromandel &maritimis crescit, atque ex eo Idola sua fabricare &adversus febres medicamenta praeparare solent. Album &citrinum in Insulâ Timor. Caesalpinus, flavum seu citrinum, medullam albi esse existimat.