Latin
UNIVERSITETS
Ole Worm, Museum Wormianum 182-2
Unproofread scanNot analysed yet
A NACARDIUM fructus est veteribus Graecis incognitus, sed recentiores hoc nominis ei indiderunt, quod similitudinem habeat cordis exsiccati. Arabibus Baladar vel Balado, Lusitanis Faba Malaccana. Duûm est generum: unum quod in Malavar nascitur, oblongiore &porrecto collo, alterum quod in Brasiliâ, incurvo &Cajous appellatur. Fructus exsiccati, ut ad nos deferuntur, colore sunt nigro, purpurascente, figurâ turbinatâ, cordis parum depressi figurâ, laeves, politi, appendice seu collo quandoque praediti, rugoso, striato &inaequali. Liquor iis inest mellis crassitie, sub cortice residens, sanguinis modo rubicundus, qui Medicis Mel Anacardinum vocatur, sub quo est nucleus parvae Amygdalae similitudine. Christophorus Acosta cap. 23. hunc succum oleum vocat, &valde urens esse dicit. Magna ejus copia est in Canonor, Cambajâ, Decan &Calecut. iri il 3 sitib n Calidum glitsvor i. ub. uni-heidelberqu. deCalidum &siccum constituunt in tertio aut quarto gradu. Sed Garcias ab Horto lib. 1. cap. 3. in virente deesse hunc calefaciendi &siccandi excessum experientiâ cognovit, quamvis exsiccatum causticam vim, non verò venenosam habere concedat. In Medicinâ liquorem praestare ait Matthiolus, labentes revocare volunt sensus, memoriae jacturam resarcire, nervorum &cerebri affectibus à causâ frigidâ auxiliari; sed sanguinem exurere &cutim exulcerare, juvenibus idcirco calidioribus noxius.