Latin
UNIVERSITETS
Ole Worm, Museum Wormianum 183
Unproofread scanNot analysed yet
Malignitati ejus resistit lac affatim potum, &oleum ex nucleis ejus expressum. Asthmaticis exhibent &contra Lumbricos. Viridem Sale condiunt &comedunt, olivarum instar, siccatum strumis applicant caustici loco, &calce additâ ad Bombicinos Pannos signandos utuntur, notam enim tam firmiter imprimit, ut nullâ lotione eximi possit. Nonnulli, teste Acostâ, in exsiccatis extimum corticem demunt, eamque membranam quâ medulla tegitur, deinde medullam edunt, ad bibendi appetitum irritandum. In Malavar illius usus est caustici vice. Si quis instillet in putridum &cavum dentem, ipsum urit frangitque &rumpit facile. Ad praestigias quomodo utantur Indi, apud Acostam vide. De Alkero genere Anacardi agemus in historiâ Caji. ANANAS, aliis NANA, Pinas Manardo, species cardui altilis esse videtur, in modum Cynarae nascitur, spicis compactilibus instar cristarum in summitatibus emergentibus. hitp: isdigi. ub. uni-heidelberg. de /diglit worm 16550198