Latin
194.1 to 194.4
Ole Worm, Museum Wormianum 194.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tosta &applicata medentur spasmo &mitigant dolores etiam è lue Venereâ, quia sensum tactus obstupefaciunt. Ex foliis etiam charta paratur, funiculi, ex quibus calcei Alpergates Hispanis dicti, storeae, chlamides, cingula, capistra &funes. Cuspidem ego unam cum filis ex foliorum fibris confectis teneo, quae mihi ex Italiâ transmisit Eruditissimus Vir D. Joh. Rhodius, anno MDCXXV. Ex plantâ verò petita haec erant, quae Romae crevit in Horto Corvini. CARPOBALSAMUM fructus est baccae instar, figurâ olivari, valde tenuis, subruffus, striatus, osseo cortice constans, molliori tamen, ut dentibus mandi possit, primo gustu suavi, cum quodam odore Balsami, hinc linguam mordicans. Minutiora grana odoratiora sunt &acriora, quae crassiora imbecilliora reperiuntur, omnia intus inania. Honorius Belli Medicus Cretensis in Epistolâ 5. ad Carolum Clusium, se recentissimum habuisse refert, unde plantulae ipsi sint enatae Opobalsami odore, maxime fragrantes, ejusdemque odoris Resina sicca multis seminibus inhaerebat, sed brevi tempore odor fermè evanuit. Semina in ore retenta, leviterque mansa, suavem odorem therebintho similem relinquebant. Vide Dialogum Prosperi Alpini de Balsamo. CASSIAE FISTULAE duo sunt genera, unum Orientale, quod minus; alterum Occidentale seu Americanum, quod majus. ORIENTALIS CASSIA siliquosa est, cubitalis, figurâ tereti, nigra aut flavescens; cum immatura viridis, intra corticem lignosum semina fovens siliquis similia, intervallis septo membraneo distinctis, &modicâ quâdam medullâ succosâ, nigrâ, dulci, sed nauseosâ praedita. Per siliquae corpus, linea duplicata nigra, in longitudinem excurrit, quae in duas partes aequaliter divisa est, magisque acuminatur parte eâ, quâ petiolo adhaeret. Ex Alexandriâ Aegypti adferri solet. Arborem, in quâ crescit, tradunt crassissimam esse, foliis Mori aut Nucis juglandis, flores latos candidos ferre, fructum copiosum; Acosta Amygdalae magnitudinem aequare statuit, foliis mali Persici similibus, floribus luteolis, aut flavis, non ingrati odoris, quibus deciduis succedunt siliquae oblongae, eleganti viriditate praeditae dum recentes sunt, sed maturitate nigredinem brevi consequuntur. Sed quia haec descriptio à priori aliquo modo discrepat, existimo Acostam eam delineasse quae in Cambajâ provenit; quae in quibusdam distat ab Aegyptiacâ.