Latin
194.5 to 194.8
Ole Worm, Museum Wormianum 194.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Medulla hujus fructus exhibetur delicatulis, unciae pondere, ad alvum movendam, foris etiam illinitur Erysipelate &inflammationibus laborantibus, dolores enim sedat. Sed monet Manardus lib. 45. pulpam Cassiae sumendam dimidiâ horâ ante cibum, ut felicius operetur, quod experientiâ se didicisse affirmat. Altera CASSIA AMERICANA dicitur, quod inde ad nos vehatur, priori multo major. Est mihi duorum pedum cum semisse longitudine, unciarum ferme trium latitudine; nigrâ exterius vestita tunicâ, quae exsiccata paulatim dehiscit &squammatim decidit, sub quâ purpurea membrana, crebris fibris intertexta, quae à nervo grandiore, inferiorem siliquae partem perreptante, ortum trahentes, paulatim in ramulos &fibras exiliores dispescuntur, &intertextum corpus constituunt. Ut partem inferiorem nervus unus grandior, minimi ferme digiti crassitie, perreptat ejus longitudinem; ita superiorem ejus partem duo, paulo minores, à pediculo in extremitatem excurrunt. Non omni ex parte teretes sunt hae fistulae, sed paululum compressae. Interius cellis divisas ajunt (meas nondum aperui) sed pulpam continere amariorem &majori adstringendi vi praeditam; licet alii vehementius &minori dosi purgare statuant, quam Orientalis. Crescit in Hispaniolâ, Cubâ, &Jamaicâ, non sine incommodo aliarum frugum, ad harum namque arborum olfactum, formicarum tanta accurrit copia, ut quicquid apud illas arbores, aut in earum viciniâ seratur, à formicis exedatur, gravemque inferant incolis molestiam. De siliquis referunt, quod, quando iis maturescentibus venti flant, tantus ad invicem earum sit conflictus, ut obstrepere inter eas, mille anserum &annatum agmina, hitpesidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglit worm 188510209 na, videantur. Ab earum enim collisu, pro succi acerbi aut maturi qualitate, proveniunt vocum moduli non insuaves, eos moderante animularum seu membranarum in siliquis &medullae pondere. Anno millesimo sexcentesimo quadragesimo octavo fructum elegantem à quodam Capitaneo nostrate accepi, quem CASTANEAM EQUINAM INDICAM vocare licet, quia exacte convenit descriptioni datae à Carolo Clusio Exot. lib. 6. cap. 16. n. 9.