Latin
20.1 to 20.4
Ole Worm, Museum Wormianum 20.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi tam Calabrini, quam CRACOVIENS1S est specimen, in quibus, quo ad externam figuram &saporem, differentia ferme nulla est; nisi quod Calabrinus purior &nitidior. Pituitam viscidam ac lentam incidit &attenuat, humores tenaces, qui difficulter è corpore educuntur, sine omni incommodo evacuat; cum Agarico mixtus, vertigini succurrit. Pectus &ventriculum ab excrementis liberat, doloribus Colicis, aliis mistus, opitulatur, indurata resolvendo &superflua expellendo; ad dentifricia quoque commendatur. De Polonico hoc habet Cromerus in descriptione Poloniae lib. 1. In minori Poloniâ salem instar ingentium Saxorum, adeo duritie lapideâ solidum, ferro exscindi constat, ut ne dum molâ teratur ad hominum usum; sed &ex illo domos &oppida aedificari. AMMONIACUS SAL, qui &ARMONIACUS dicitur, ab ἄμμος nomen traxit, quod sub arenis in laminas concretus, in Africae Cyrenaico tractu effodiebatur olim. Erat colore nigricante, fissilis secundum longitudinem, rectis scissuris, sapore ingrato. Sed jam ad nos vehi desiit; quocirca ejus loco utuntur Sale quodam, ex Sulphuratis Puteolani districtus deprompto. Eo enim loci, ubi ignes subterranei flammas evomere solent, in illorum hiatuum faucibus, veluti per sublimationem quandam, materiâ minus terrestri evaporante, hoc genus salis reperiri solet; quoad colorem simile alumini Schisto videtur, fissile secundum longitudinem, instar lapidis specularis, &velut in erustas compactus. Gustanti levi acrimoniâ &paucâ adstrictione, nec non extergendi vi praeditus videtur, unde ad illa conferre ab Italis censetur, quae Sali Ammoniaco à Galeno tribuuntur. Sed quia &ille non ab omnibus approbatur, nec quovis in loco haberi possit; artificialis quidam excogitatus est, qui idem nomen obtinuit, &à Chymicis maxime expetitur. Fit ex quinque partibus urinae humanae &parte unâ salis communis, &parte dimidiâ fuliginis lignorum, simul coctis ad consumptionem humiditatis: reliquum sublimatur, iterum solvitur &coagulatur. Sal summe volatilis est, &fixa omnia volatilia reddit. Quocirca ejus usus apud Chymicos frequens, ubi metalla solvere aut sublimare nituntur. Saporis est magis acuti quam Sal communis, quocirca corrosivus magis; ad faciendum colorem coeruleum utuntur artifices, &fabri, ubi stannum ferro jungere &unire gestiunt. Cum in omnibus vegetabilibus duo Salium reperiantur genera, unum fixum, alterum volatile; hoc quandoque Armeniacum vocari solet, ob affinitatem quam invicem habent, ratione subtilitatis &penetrationis. Caesalpinus salem Ammoniacum vulgarem ad Nitra refert, de quibus mox sermo erit.