Latin
20.5 to 20.6
Ole Worm, Museum Wormianum 20.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
SAL ALKALI ex herbâ, Kali Arabibus dictâ, artificialis etiam est, &huc referri potest. Affertur ex Hispaniâ, ingentibus glebis cinereis &nigricantibus praeduris. Chymici ad varia utuntur, Vitrarii quoque, qui vitra conficiunt. In re Medicâ, ob virtutem exsiccantem &abstersivam, locum etiam habere potest. Scaliger ex Kali, ut dixi, quam vulgo Sodam, Serapio Usnem vocat, trito &presso parari ait, &à quibusdam vocari Salicornum, ab aliis Sodam, ab aliis alumen Catini, à pelvis facie in quam destillat. Matthiolus ex hac herbâ dixit parari Cineres, quibus fabri vitrarii utantur; &ex decocto SALEM ALKALI à Mauritanis vocatum, Amatus Lusitanus non ex Kali, sed herbâ Antillide combustâ parari putat hoc seculo: quia omnem cinerem, qui ex Syriâ adfertur ad conficiendum saponem, ex herbâ Antillide combustâ fieri ait. CAP. VIII. hittp:sidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglitsworm IG sisiorm oripui &CAP. VIII. anvuiha monorum niuph De Nüro.