Latin
UNIVERSITAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 200
Unproofread scanNot analysed yet
Sine involucro tres superat uncias longitudine, &quatuor ambitu suo, incisuris &sulcis crassioribus &profundioribus in superficie dotatur quam Faufel, sed colore, substantiâ variegatâ plane cum Faufel convenit, duritie quoque, unde politus hic fructus &laevigatus, raros quosdam refert lapides. Conficiunt enim ex eo, Scyphos parvulos, thecas ovales, aliaque opera pulcherrima. oS mihi non satis perspectos, nec, quod sciam, Inter FRUCTUS PEREGRIN ab aliis descriptos, primo occurrit SESSILIS quidam; excavatus, pulpam quandam tenuem exsiccatam continens, pari modo cavam, ut nucleum alium ambivisse suspicio sit. Parte inferiore &sessili foramen habet, quod tamen cultro majus redditum videtur, tantae magnitudinis, ut nucem avellanam capere possit, per quod interiorem superficiem lustrare licet. Cinereus, asper, inaequalis, ad rotunditatem accedens, figurâ fermè lapidis Brontii, in circumferentiâ pollices sex cum dimidio obtinens. is. Est alius OVALIS CINEREUS asper, ovum parvum Gallinaceum figurâ referens, paululum Acuminatum, sed parte crassiore pediculi servans vestigia. Ab hoc pediculi puncto ad summum apicem pollices duos cum semisse habens, in ambitu quatuor, concussu sonitum ab inclusi nuclei attactu edens, sed nullis prominentiis aut tuberculis inaequalis. Affinitatem quandam habere videtur cum fructu 2. Garetti, à Clusio lib. 2. Exot. cap. 16. descripto. at. lan isi itistus Tertius quodammodo figurâ refert fructum quem Clusius lib. 2. Exot. cap. 16. vocat Coxco Cypote, colore fusco, prae laevore splendens, in utroque apice, cineream &falcatam hitp:ssdigi. ub. uni-heidelberq. de /diglitsvorm IBSSIOZIS catam quandam habens prominentiam. Nec fructus mihi videtur, nec alterius fructus ossiculum, quia cavus, mollis, levissimus, nullum in se nucleum habet, nec in aquâ subsidet. Si acu aut cultello pupugeris, facile ad interiora penetraveris; potius fungi genus quoddam dixero. Ovum columbinum majus figurâ refert. rileet rice F a soa Quartus elegans est, alterâ parte sessilis, nucis Moschatae magnitudine, cortice constat tenui, cujus pars tertia scabra est, inaequalis, coloris cinerei, ferme instar Cupularum glandium. Reliquum laeve, splendens, politum, coloris spadicei, lapidem Bufonium, quem Crapaudinam vocant, colore &laevore ferme refert.