Latin
UNIVERSITAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 201
Unproofread scanNot analysed yet
Parte sessili foramen est, non naturâ, sed casu proculdubio impressum, per quod &corticis tenuitas, &nuclei, ei innatantis ferme, constitutio videri potest. Est autem nucleus, cortice paulò minor, unde concussus fructus allisu sonum excitat &strepitum, caeterum ipse nucleus exterius coloris est purpurei, sed interius albi. Sunt qui Fructum Balsami Americani esse putent. Quintus ejusdem ferme cum priori est magnitudinis, parte alterâ laevis &lubricus, cum exiguâ prominentiâ in medio, colore luteo, figurâ ovali, aliquantulum ad angulos obtusos protuberante. Parte alterâ inaequalis &scabra, septem sinubus seu foraminibus in medullam perviis praeditus, coloris cinerei, nucleum nucis juglandis quodam modo referens, sed lignosus &durus etiam hac parte est. Ego arbitror affinitatem magnam habere cum 6. fructu descripto à Carolo Clusio lib. 2. Exot. cap. 30. Quidam veram nucem Metel esse arbitrantur, Alius Dactylum ferme figurâ aemulatur, oblongus, compressus aliquantum, duas uncias longitudine superans, utrinque acuminatus, unam latitudine, colore purpureo, striatus &rugis inaequalibus dotatus. Aut è genere Nucum esse videtur, aut os majoris alicujus fructus. Lignosus namque est, durus, an vero in se nucleum contineat non liquet, quia concussus non resonat, nec frangere licet, cum unicus tantum mihi sit. Nescio an ad Zabucayo referri debeat, de quo post sumus acturi. Ovalis htip:isdigi. ub. uni-he elbe